Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FACIO

FACIO,⁵ (FACERE) Tradere vel disponere. Leges Luithprandi Regis 64. (6, 11.) apud Murat. tom. 1. part. 2. pag. 64. col. 1: De eo praecipimus, qui filiam in capillo in casa habuerit, et filium non reliquerit legitimum, ut de rebus suis amplius per nullum titulum cuicumque per donationem, aut pro anima sua Facere possit, nisi partes duas, tertiam vero relinquat filiae suae, sicut gloriosissimus Rotharis Rex disposuit.