Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FACTUM

FACTUM, Sic appellata, ut auctor est Sirmondus in Notis ad Sidonii Epithalamium Polemii, Constitutio quaedam Honorii et Theodosii Augg. ad Agricolam Praef. Pr. Gall. in Codice Autisiod. quae ab Hincmaro Edictum dicitur. Vide quae de hac voce observat praeterea Salmasius ad Capitolinum pag. 259. ubi Factum idem esse, quod πραγματιϰόν Graecis, seu Pragmatica Constitutio, argute docet.

Solitae autem sunt Pragmaticae istiusmodi sanctiones, nonnisi in publicis causis fieri, ad preces civitatum et provinciarum et ad suggestionem plerumque Judicum et Praesidum provinciarum: sicque dictae sunt, quod longo tractatu et consilio habito solemniter et multa verborum dissertatione formarentur; qua ratione quidquid fit, Graecis πραγματιϰὸν dicitur. Sic Constitutionis Fl. Constantini Tyranni, qua sanxit ut vii. provinciarum Galliae conventus Arelati, Imperii tum sede, agerentur quamque primus in Ausonianis Lectionibus vulgavit Scaliger, inscriptionem in scripta scheda hanc fuisse testatur ad Symmachum Juretus: Factum Fl. Constantini ad Agricolam Praefectum Praet. Galliarum. Plura vide apud Salmasium in Notis ad Vitam Gordiani. Haec ex Hofmanni Lexico.