Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FACTUM

FACTUM,² Inquit Spelmannus, a Forensibus Anglicis dicitur scriptum solenne, quo firmatur donum, concessio, pactum, contractus, et hujusmodi: alias charta, instrumentum contractus in scriptis conceptum, aut in scripta redactum, apud Cowellum lib. 3. Instit. tit. 22. § 10. Monasticum Anglicanum tom. 2. pag. 246: Praedictus vero Willelmus postea per concordiam quietum clamavit libere et pacifice ab omni servitio dictam advocatiam,...... ut patet per Factum suum. Placit. Pasch. ann. 8. Edw. II. Kanc. rot. 13. in Abbrev. Placit. pag. 320: Ricardus cognovit praedictum scriptum esse Factum suum, et non ostendit aliquod Factum speciale, quin Joanni in praedicto debito debeat teneri nisi quod praetendit praedictam verificationem, quae in casu isto contra praedictum Factum non est admittenda, etc. Vide Indentura.