Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FACTUM

FACTUM,⁴ Territorium, praedium. Venditio anni 1408. in Archivis D. Marchionis de Flamarens: Vendendo dederunt... Bernardo de Gorsolis... Factum quod dicitur de Sentis... cum terris, pratis, nemoribus et cum eorum juridictionibus et pertinentiis. Recognitio facta per Templarios Abbati Psalmodii ann. 1265: Recognoscimus vobis totum Factum seu affare de la Venne. Hoc est, Recognoscimus nos a vobis tenere praedictum seu feudum de la Venne. Vide Factus.

Idem quod, Affare. Charta ann. 1267. in Reg. 4. Armor. gener. pag. 2: Raymundus de Rastello et dom. Bertrandus de Ayrolis taliter convenerunt se insimul de venditione, quam fecerat Raymundus Ruphus de Condorseto de Facto seu affari bastidae de Costacalida. Testam. Rostagni de Pratocomit. ann. 1429. ibid. in Reg. 3. part. 2. pag. xxxiv: Item plus lego eidem Alsiacio totum Factum meum et haereditatem, quod et quam habeo et possideo in loco de Montebocherio...... Volo et ordino quod dictum Factum et haereditas supra, etc. Faire, Actum, factum, in Lit. remiss. ann. 1411. in Reg. 165. Chartoph. reg. ch. 145: Je vueil bien que chacun sache que je faiz ce Faire. Faisance vero et Fesance usurparunt nostri, ut tempus, quo aliquid factum est, designarent. Lit. ann. 1360. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 1473: Vous faisons savoir que à la Fesance de cestes, nous estiens tout sains et en bon point. Epist. Joan. le Maingre ann. 1407. apud eumd. Marten. tom. 2. Anecd. col. 1331: Après font mencion vos distes lettres de vostre avénement à Rome, et que encore à la Faisance d'icelles vos distes lettres, n'avez fait révérence à Gregoire.