Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FACTUM

FACTUM,⁷ Rei alicujus conditio, status. Charta ann. 1310. ex Schedis Praesid. de Mazaugues: Cum ipsae ignorent Factum et qualitatem dictarum recognitionum. Galli dicimus le Fait et la qualité.

Facta Armorum, Hastiludia, Torneamenta; Gallis, Faits d'armes. Jo. Brompton. in Ricardo I. pag. 1261: Rex Ricardus, in Angliam transiens, statuit Facta armorum, quae vulgo Torneamenta dicuntur, in Anglia exerceri.

Facta Manualia, in Regest. Camerae Comput. ann. 1358. fol. 100: Ad facta manualia procedentes in dicta rixa; hoc est, ad vim manifestam.

In Facto Esse, Gall. Etre au fait, Rem apprime scire. Julian. Caesarin. Card. Epist. ad Eugenium IV: Quanto fuisset consultius intimare mihi prius ista, qui sum hic in Facto, ut postea Sanctitas vestra avisata de omnibus maturius deliberaret.