Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FACTURA

FACTURA, Creatura. Sedulius lib. 1. Paschalis operis de Deo: ... Cui convenit unam Facturam servire suam. Otto Frising. Episc. lib. 1. de Gestis Friderici I. Imp. cap. 5: Non enim hic ad effandum de theologica et ineffabili generatione seu nativitate attollimur, sed tantum de ea quae a Philosophis genitura, a nobis Factura, seu creatura dici solet, disputationem instituimus. Vide Tertullianum de anima cap. 4. Occurrit haec vox pluries apud Mar. Mercatorem pag. 42. 276. 312. in haereticorum quos refellit dictis, ubi de filii ex patre et spiritu sancto processione agunt.