Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FACTURA

FACTURA,² Forma. Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684: Factura, faiture, forme. Anonymus Gromaticus: Omnes limites maritimi aut Gallici in una Factura current. Apud eumd. Termini Factura tornatiles, i. rotundi, Lapilli Factura tornatiles, sive alia Factura breviores. Ruricius Lemovic. Episc. lib. 1. Ep. 14: Equum, qualem jusseras, destinavi, mansuetudine placidum, membris validum, firmum robore, forma praestantem, Factura compositum, animis temperatum, etc. Adde lib. 2. Epist. 34. Itali Fattezza dicunt. Apud Claudium Corte Italum lib. 1. cap. 21. inscribitur della forma et Fattezza del cavallo. Ita Fattura Lanfranco Cicalae Poetae Provinciali, apud Joannem Nostradamum cap. 39. est egregia corporis compositio: Nos miseri, lasciando fra le mura La hella spolia, che fra tante nata Al nostro tempo viste, o celebrate Non è, chi s'assomigli à tua Fattura.

Eadem notione Faiture dixerunt Poetae nostrates. MS.: Vers le Duc vint à grant alure, Bien le cognut à sa Faiture. Ibidem: Ce est Athis le bien amé, Le preux, et le bien renommé,.. Au corps de tres belle Faiture. Hinc iisdem Faitis vel Fetis pro formosus, egregie compositus. Le Roman de la Rose MS.: Les sourcils blonds et bien tretis, Et les yeux doulces et Fetis, Qui rioyent toujours avant Que la bouche le plus souvent.