Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FACTURA

FACTURA,⁵ Merces operae, Gall. La façon, Quod pro re aliqua facienda solvitur. Computationes ann. 1270. apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. pag. 411: De Factura de lxxxviii, march. in ollis et magnis scutellis xix. lib. xvi. sol... de Factura ccclxii. march. in parvis scutellis, etc. Tabularium S. Vincentii Cenoman.: Martinus... dedit in vadimonium Ingelbaldo cerario suas vineas, tali tenore quod medietas vini esset pro Factura, (i. e. cultura, qua notione etiam dicimus Façon de vignes) dando decem solidos, et alia in precio census. Et ego Hugo Vicarius accommodavi Martino x. libras supra illam vineam quae juxta murum est, dando in unoquoque anno decem solidos pro Factura; et ita quod pro Factura habeam medietatem vini, et altera in precio census. Chartularium ejusdem Monasterii fol. 69: Sed postquam molendinum erit factum, talem partem quam accipiam, talem ad Facturas molendini mittam. Et fol. 119: Eisdem Monachis eleemosinavi duo jugera terrae, quae possidet Alesia Laraborie, habenda post mortem illius Alesiae, et Facturam quam habebat illa Alesia in hortis de virgulto Monachorum. An hic idem, an alius et quisnam sit intellectus oculatiori definiendum relinquo.