Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FACTURA

FACTURA,⁷ Sortilegium, maleficium, Italis Fattura, Incantatio, Gall. Charme. Synodus Pergam. ann. 1311. apud Muratorium tom. 9. col. 561: Aut incantationes, sacrilegia, auguria, vel maleficia, quae Facturae, sive praestigiae vulgariter appellantur, vel invocationes daemonum pro futuris, vel jam commissis aliquibus praesciendis. Bernabaeus Senensis in Vita S. Bernardi, Maii tom. 5. pag. 285 *: Unde modo aliquo surgere non valebat absque duorum auxiliv, et hoc malefica arte Facturae, seu nicromantiae, debilitatus et paralyticus. Et tom. 7. pag. 782. in Miraculis S. Ubaldi; Benedico te, ô panis... ut sis destructio et annihilatio omnium Facturarum, ligationum, fascinationum et incantationum. Nostris alias Faiture et Faicturerie. Lit. remiss. ann. 1376. in Reg. 109. Chartoph. reg. ch. 39: Raymon... qui publiquement estoit renommé et diffamé de faire charmes, charoiz, sorceries et autres mauvestiez,... mis certains sorceries, choroiz et Faitures soubz le sueil de l'uys de l'ostel, etc. Aliae ann. 1446. in Reg. 178. ch. 46: Laquelle Jaquette et aussi son mari estoient notoirement et publiquement diffamez et accusez de cas de hérésie et Faicturerie, et avoir donné ou fait avoir pluseurs maladies à pluseurs personnes... par leurs sorceries et Faicturerie. Faiturier Delphinatibus, sortilegus, veneficus. Vide infra Fatuarii. Hinc.