Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FALSUS

FALSUS, Praestatio, quae domino pensitabatur pro falcibus aliisque rusticis instrumentis acuendis. Vide Agusadura et Agusare. Charta ann. 1152. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 540: Clamando illis furnum de Limoso et omnes justitias et mensuram ipsam, quae vocatur emina,... et omnes Falsos et putatorias, et decimum de tota annona de mercato.