Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FAMILIA

FAMILIA, Hac voce indigitantur Servi, coloni, in praediis rusticis commanentes, dominis praediorum famulatum et servitium exhibentes. Glossae Basilic.: Φαμιλίας, οἰϰετῶν, ἀνδραπόδων. Charta Caroli Cal. pro Tornutiensi Monasterio apud San-Julianum: Et Truncinum villam, cum Familia utriusque sexus, et omni re ad se pertinente. Capitul. de Villis § 2: Ut Familia nostra bene conservata sit, et a nemine in paupertate missa. Appendix ad Marculfum. Formul. 8: Fultus per hunc libellum manumissionis te fratrem nostrum, quem servilis conditio hactenus addictum tenuit inter hujus ecclesiae Familiam, etc. Familia Ecclesiae, in Capitul. Aquisgran. ann. 816. cap. 6. Capitular. lib. 1. cap. 82. lib. 5. cap. 210. Familia Familiae Ecclesiae, hoc est, Servi eorum qui Ecclesiae servitio addicti sunt, in Charta Humberti Dalphini inter Ordinat. Regum nostrorum tom. 3. pag. 272. Adde Baluzii notas ad Capitul. et Chartam Henrici Imp. ann. 1102. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. 802. Monasterii Familia in Walafrid. Vita S. Otmari cap. 12. Saepe in Statut. antiq. S. Petri Corbeiensis. Hanc vocem JC. et Scriptoribus veteribus, pro coetu servorum uni domino subjectorum notam constat.

Triplicis generis distinguuntur hujuscemodi Familiae in Historia Novientensis Monasterii, inter Anecd. Marten. tom. 3. col. 1128. ubi sic habetur: His itaque curtibus subjecta Familia trifarie secernitur. Prima ministerialis, quae etiam militaris recta dicitur, adeo nobilis et bellicosa, ut nimirum liberae conditioni comparetur. Secunda vero censualis et obediens permagnifica et sui juris contenta. Tertia nihilominus est, quae servilis et censualis dicitur. Sed tamen omnes sub dominio Episcopi et ab ipso rectoris constituti consistunt. Ibidem col. 1131. memoratur Familia ministerialis, servilis et censualis. Chart. Ludov. Pii ann. 817. pro hoc coenobio in Alsat. Dipl. num. 82. Cum tota familia tam libera quam servili, in chart. Otton. II. Imper. ann. 977. ibid. num. 160. Chart. S. Petri Carnot. ann. c. 1120. ap. Guerard. Chartul. tom. 1. pag. 371: Cunctis Famulis, tam servituti obnoxiis quam liberis. Contra Familia a ministerialibus segregatur in chart. Adelbert. Archiep. Mogunt. ann. 1130. in Guden. Cod. Dipl. tom. 1. pag. 92: Ut ipsi ministeriales majori praeposito serviant... familia autem tota ad fratres omnino pertineat. Medium locum inter liberos et servos Familiares occupant in chart. Maurimonast. ann. 1120. in Alsat. Dipl. num. 247: Facta est autem haec traditio per..... praeterea per multos alios sapientes et probos, tam liberos, quam Familiares et servos.