Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FAMILIA

FAMILIA,² Terrae portio, uni familiae alendae sufficiens, et in eam rem destinata, Mansus, carucata, hida. Beda lib. 3. Hist. cap. 3: Donavit terram 50. Familiarum ad construendum Monasterium. Cap. 13: Habens terram Familiarum 7000. Ita et cap. 16. et 22. Quibus locis Interpres Saxonicus hidam habet. Ita etiam hanc vocem usurpat lib. de Monasterio Wiremutensi cap. 4. 9. 15. ut et Simeon Dunelm. in Hist. Regum Angl.: Ut confestim ei terram 70. Familiarum largiretur. Brompton.: Dedit ei Monasterium 30. Familiarum in loco, etc. Infra: Donavit Episcopo... terram 40. Familiarum ad Monasterium construendum. Eadmerus in Vita S. Wilfridi cap. 47: Donavit servo domini terram 87. Familiarum. Stephanus Eddius in Vita ejusdem Wilfridi utitur voce mansionum, cap. 8. et 39. Vide Mansio. Hist. Translat. S. Sebastiani: Cauciacum, quae septingentarum Familiarum esse perhibetur, ad templi fabricam spatiandam dedit.