Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FAMILIAE

FAMILIAE,³ in militia videntur appellari Tirones, qui ad militiam educabantur, aut instruebantur, nondum in numeros aut signa relati, quibus annonae perinde ac militibus de publico praebebantur, quae inde φαμιλιαριϰά dicuntur Mauricio lib. 2. Strateg. cap. 2. De ejusmodi familiis copios egit Jacobus Gothofredus ad leg. 17. Cod. Th. de Erogat. milit. annonae, et ad leg. ult. de Jure fisci.