Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FAMILIARES

FAMILIARES, De familia alicujus, qui a servis separantur in leg. 3. Cod. Th. Ne praeter crimen majest. (9, 6.) Gloss. Gr. Lat.: Οἰϰεῖος, Familiaris. Praesertim vero Familiares vocabant, quos Reges ac Principes in familiam suam peculiariter adsciscebant. Testam. Johan. Gasgui Episc. Massil. ann. 1344. ex Tabular. ejusdem Eccl.: Volo quod Familiaribus meis de gagiis et salariis eis plene satisfaciat; residuis autem servitoribus meis, etc. Familiares Regales, in Charta Willelmi Regis Siciliae ann. 1172. apud Rocch. Pirrum. Will. Tyrius lib. 21. cap. 16: Georgius Sinaites Imperialis aulae Familiaris. Rogerus Hoveden. pag. 725: Robertus de Turneham Familiaris Regis. In Ratificatione Testamenti Regis Philippi Pulcri per Ludovicum Hutinum, Martinus des Essars dicitur Familier du Roy. Qua etiam appellatione donatur Egidius de Compendio in Regesto Dierum Trecensium. Exstat Diploma Joannae Reginae Neapol. ann. 1344. qua Petrum de Aquila Minoritam in suum Capellanum et Familiarem assumit. Habetur praeterea formula assumendi in Familiarem, in Monumentis Neapolitanis, tom. 3. Waddingi Hist. Minor. subjectis pag. 3.

Charta ann. 1274. Cod. Colbert. 2591: Je miles de Galatas chevalier et Famelieres dou tres noble empereor de Constantinoble, etc.

Familiares Curiae, occurrunt apud Hugonem Falcandum non semel pag. 672. 676. 777. qui dignitatem ipsam Familiaritatem Curiae nuncupat. Erant autem ii praecipui Regis consiliarii, quibuscum res majoris momenti disceptabat et dijudicabat. Idem scriptor: De solvendo quoque matrimonio praecepit Curiae Familiaribus, ut convocatis Episcopis, aliisque personis Ecclesiasticis, et auditis utriusque partis allegationibus, quod inde dictaret aequitas, expedirent. Alibi de Guillelmo II. Rege: Familiares autem Curiae non in eo gradu, quo fuerant, aut dignitatis aequalitate voluit permanere. Nam Gayto Petro summa rerum omnium potestate concessa, super omnes eum eminentiori loco constituens... interesse quidem Conciliis, et Familiares appellari, sed ejus in omnibus imperio subservire. Acta innocentii III. PP. pag. 10: Statuit eum Familiarem Regium. Pag. 18: Quinetiam Familiares instituebat Regios, quos volebat.

Familiaritas, Dignitas Familiaris. Acta Innocentii III: In regiam eum Familiaritatem admittens. Gobelinus Persona in Cosmodromio aetate 6. cap. 17. de Ponifacio IX. PP: Item revocavit litteras Familiaritatis, quas multis concessit, qui Familiares ejus continui non extiterant. Memorantur etiam Literae Familiaritatis Cardinalium in Constitutione Eugenii IV. Papae Bullarii Carmelit. pag. 185. col. 1.

Familiares Curiae Delphinalis, in Statut. Delphinat. pag. 39.

Familiares, praeterea dicti, qui ex familia Monachorum habebantur, licet nec ex Monachis, nec ex Conversis essent. Leges Alfonsi IX. Regis Castellae 1. part. tit. 13. lege 7: Familiares son llamados, o confadres, los que toman senal de habito de alguna orden, et moran en sus casas seyendo senores de lo suyo, e non se desamparan dello. Statuta Cluniacensia S. Petri Venerab. cap. 48: Statutum est, ne hi, qui vocantur Familiares, hoc est, nec Monachi, nec Conversi, quorumdam Monasteriorum pessimi destructores, nec etiam pro maximo lucro alicubi recipiantur. Causa hujus instituti fuit, Familiarium illorum multis nota perversitas, qui nec Deo servientes, nec manibus operantes, nec aliud utile domibus providentes, ad garriendum, ad detrahendum, ad dissipandum, quae poterant, in quibusdam Monasteriis alebantur et vestiebantur. Ejusmodi Familiarium mentio est in Nomastico Cisterciensi pag. 255. 416. 342. Vide, Oblati.

Exstat in Historia MS. Monast. Beccensis pag. 497. et 498. Catalogus Familiarium ejus Abbatiae, qui omnium Congregationis bonorum spiritualium participes declarantur. Horum praecipui et illustriores sunt: Maurilius Archiep. Mathildis Regina. Henricus Rex Franc. Philippus Rex Franc. Ernaldus Archiep. Joannes Episc. Matildis Imperatrix. Memorantur quoque in Chartulario S. Vandreg. tom. 2. pag. 2027. ann. 1124. ubi notatur Missa quotidie pro Familiaribus celebranda. Hinc apud nos etiamnum inter Primae preces ab Acolytho canitur: Commemoratio omnium fratrum, Familiarium Ordinis nostri atque benefactorum nostrorum; cui Superior subjungit: Requiescant in pace. Vide Jac. Hommey, Supplem. Patrum pag. 493. sqq. in Notis ad Epistol. S. Hildeberti et Schannat. Histor. Episcop. Wormat. tom. 1. pag. 143.

Familiaritas, Familia. Familiaritati vel dominio alicujus inhaerere, in leg. 3. Cod. Th. Ne praeter crimen majest. (9, 6.) i. ex familia alicujus esse. Bonifacius Archiep. Moguntin. in Epist. ad Zachariam PP: Postquam non ante annos prope 30. sub Familiaritate et servitio Apostolicae Sedis... voto constrinxi. Notione paulo diversa Carolus Simplex Rex Fr. ann. 901. apud Acherium tom. 6. Spicil. pag. 414: Monasterium (Corbeiense) in tutela ac Familiaritate nostra suscepimus.

Familiares Psalmi. Vide in Psalmus.