Close Window

Lewis : pervenio

pervenio, pervĕnĭo, vēni, ventum, 4 (old fut. pervenibunt, Pompon. ap. Non. 508, 6; pres. subj. pervenat, Plaut. Rud. 3, 2, 12; inf. pres. pass. pervenirier, Ter. Phorm. 4, 3, 35), v. n., to come to, arrive at, reach a place. Lit.: quotumo die Sicuone huc pervenisti, Plaut. Ps. 4, 7, 78: Germani in fines Eburonum pervenerunt, Caes. B. G. 4, 6: ad portam, Cic. Pis. 25, 61: in summum montis, Ov. M. 13, 909: in portum, Quint. 2, 17, 24.

Transf., of things, to reach, become known to, come to, fall to, etc.: si ad erum haec res pervenerit, Plaut. Mil. 2, 4, 50: si lupinum ad siliquas non pervenit, does not come to pods, does not form pods, Varr. R. R. 1, 23: duodecim secures in praedonum potestatem pervenerunt, Cic. Imp. Pomp. 12, 32: ut omnis hereditas ad filiam perveniret, id. Fin. 2, 17, 55: serrula ad Stratonem pervenit, id. Clu. 64, 180: annona ad denarios L in singulos modios pervenerat, had risen to, Caes. B. C. 1, 52: pervenit res ad istius aures, Cic. Verr. 2, 4, 28, § 64; for which poet. with simple acc.: verba aures non pervenientia nostras, Ov. M. 3, 462.—Impers. pass.: postquam est in thalami tecta Perventum, Verg. G. 4, 375; id. A. 2, 634.

Trop., to come to, arrive at; to reach, attain to any thing: sine me pervenire, quo volo (in my story), Ter. Eun. 1, 2, 44: calamitas colonum ad fructus pervenire non patitur, Varr. R. R. 1, 4: in maximam invidiam, Cic. Verr. 2, 2, 18, § 45: in senatum, to get into the Senate, i. e. to become a senator, id. Fl. 18, 43: ad primos comoedos, to become a first-rate comedian, id. Rosc. Com. 11, 30: si in tua scripta pervenero, to be mentioned in your writings, id. Fam. 5, 12, 7: ad id, quod cupiebat, id. Off. 1, 31, 113 (dub.; al. venire): ad magnam partem laudis, Caes. B. C. 1, 26: deditio, ex quā ad Jugurtham scelerum impunitas, in rem publicam damna atque dedecora pervenerint, Sall. J. 31, 19: in odium alicujus, Nep. Lys. 1, 3: in amicitiam alicujus, id. Alc. 5, 3: ex tot procellis civilibus ad incolumitatem, id. Att. 10, 6: ad desperationem, Caes. B. C. 2, 42: in magnum timorem. ne, etc., id. ib. 1, 61: ad septuagesimum regni annum pervenit, Cic. Div. 1, 23, 46; Nep. Phoc. 2, 1.—Pass. impers.: pervenirier Eo quo nos volumus, attain our object, Ter. Phorm. 4, 3, 35: quin erat dicturus, ad quem propter diei brevitatem perventum non est, his turn was not reached, Cic. Att. 1, 17, 9: ad manus pervenitur, id. Sest. 36, 77.