Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FATEOR

FATEOR, (FATERI) Dicere. Etherius et Beatus lib. 2. adversus Elipandum Toletanum Archiep.: Libelli tui, in quibus nos haereticos esse Fateris, jam per publicum.... vulgati sunt. Paschasius Ratbertus in Vita Walae lib. 1. cap. 7: Quo audito illi coeperunt prospicere, is si esset, quem Fatebamur, i. dicebamus. Aimoinus de Translat. SS. Georgii et Aurelii n. 3: Inter quos quidam ejusdem viae loca hujusmodi Fatebantur importunitatibus passim praepedita, quatenus nec magno Comitatu quisquam vallatus illud iter secure aggredi valeret. Vide Baluzium ad Capitul. pag. 1265.