Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FATIGATIO

FATIGATIO, Vexatio, molestia, praesertim quae ex litium anfractibus oritur. Synod. Ucetic. ann. 1139. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 321: Super ecclesia de Beciano controversia est a longis retro temporibus agitata, unde nimirum utrumque coenobium multas et difficiles Fatigationes sustinuit, etc. Fatigationes, eadem acceptione in Litter. Remiss. ann. 1375. ex Reg. 107. Chartoph. reg. ch. 302: Icellui Cuarmel fist convenir ledit escuier en la court de l'église à Tournay en cas d'asseurement juratoire, pour lui donner plus de peine et de Fatigation. Vide in Fatigare 1. et 4.