Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FAVO

FAVO, (FAVERE) dicebatur dominus, quoties vassallo facultatem alienandi feudum suum concedebat. Gloss. Lat. Gall. Sangerm.: Faveo, Assentir, ottroier, aidier, donner faveur. Favor, Aide, loange, assentement. Tabularium Vindocinense Thuanum: Et ipse Favendo concessit, et donum super altare posuit. Ibid. fol. 88: De futuro vero convenientiam fecit, ut si ab hominibus suis aliquas comparationes quarumcunque rerum facere potuerint, ipse libenter Faveat, suum praebeat autoramentum. Occurrit ibi f. 36. 66. 74. 131. 146. Chronic. Besuense pag. 561: Quod quidem conjux sua, et filius ejus Fautores libenter concesserunt. Tabular. Vindocinense Thuanum num. 10: Qui etiam fidejussor fuit de Faventia uxoris ipsius.

Favor, Ipse consensus Domini pro alienando feudo, laudimium. Tabularium Angeriacense fol. 58: Dedit tertiam partem totius terrae de Curionio, Favore et consilio illorum, a quibus habebat illud beneficium, scilicet Favore Arberti de Roifec et Kalonis Vicecomitis de Oiniaco, atque Julianae Vicecomitissae uxoris suae. Tabularium Vindocin. Charta 102: Facile eum a constituto deflexit, et Favorem donationis sui fevi ab ipso exegit. Ch. 307: Dedimus illi 100. sol. Pictavenses, et uxori ejus tres aureos, pro Favore et memoria. Vide Gallandum lib. de Franco allodio pag. 56.