Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FEMINA

FEMINA, Uxor, nostris Femme. Capitularia Caroli Cal. tit. 31. Edict. Pistens. ann. 864. § 31: Si Femina maritum, aut maritus Feminam accepit, illud conjugium dissolvatur. Acta MSS. S. Wenvaloei: Quidam vir nomine Petranus, quadam nocte, dum sua Femina dormiebat, etc. Occurrit iterum in Tabulariis Majoris-Monasterii, S. Vincentii Cenoman. etc. in Addit. ad Leg. Aleman. § 21. Vide Mulier.

Feminae Lunam commendant, Superstitionis species, in Indiculo Superstit. et pagan. tom. 1. Capitul. col. 152: De eo quod credunt quia feminae lunam commendent, quod possint corda hominum tollere juxta paganos.

Feminae Agrestes, Silvaticae, Nymphae, Fadae. Burchard. Wormat. Decret. edit. Colon. ann. 1548. pag. 198: Credisti.... quod sint Agrestes Feminae, quas silvaticas vocant, quas dicunt esse corporeas, et quando voluerint ostendant se suis amatoribus, et cum eis dicunt se oblectasse, et item quando voluerint abscondant se et evanescant.

Femina de Corpore, Obnoxia censui de capite, servilis conditionis D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu pag. 223. ex Regesto magnorum dierum Campaniae: Cum quidam in villa Meldensi in justitia domini Regis murtratus fuisset et relicta ipsius multrati Femina de Corpore Abbatis et Conventus S. Pharaonis Meldensis tanquam suspecta de multro praedicto capta detineretur in prisione domini Regis; petebant Abbas, et Conventus, nomine dictae Ecclesiae dictam feminam seu curiam de ipsa sibi reddi.

Femina Franca, Libera, in Capitul. 6. ann. 803. cap. 8. Alia notione Femme Franche dicitur in Consuet. Camerac. tit. 1. art. 6. ea quae feudum possidet ante nuptias acquisitum, vel quod haereditario jure post nuptias ei obvenit.

Femina Ligia, Ea dicitur, quae domino suo, ratione feudi vel subjectionis, fidem omnem contra quemvis praestat. Charta Blanchae comit. Trec. ann. 1209. in Chartul. Campan. ex Cam. Comput. Paris.: Dilectus et fidelis meus Symon de Joinville in praesentia mea recognovit se dedisse Ermeniardi uxori suae in dotalitium medietatem omnium, quae de me tenebat. Ego vero ad preces ejusdem Ermeniardis et petitionem Symonis ipsam in ligiam Feminam de medietate praedicta recepi.

Femina Ludinia. Notitia ann. 874. in Append. ad Marcam. Hisp. col. 797: Inveni in breve senioris mei quod pater suus ei dimisit Femina Ludinia, qui fuit parentes istius parentelae, quem ego prosequor... Unde advenit ista Femina Ludinia in isto breve, qui fuit soror abiae tuae. Haud scio an nomen sit proprium, an accersenda sit haec vox a Ludices quae meretrices significat in Gloss. Isid.

Femina Minoflidus, Infimi status, apud Alamannos. Vide Minofledus.

Femina Regia aut Ecclesiastica, Quae Ecclesiae vel Regis servitio est addicta, in Leg. Ripuar. tit. 16. § 1. Feminae ad opus Regis servientes, in Capitul. 2. Caroli M. ann. 813. cap. 19.

Femina Reginae, Reginae assecla, Dame d'honneur. Recentior est earum institutio, quam ut ad ann. 1255. referatur: puellam ergo, quae a cubiculo est, intellige, vulgo Femme de chambre. Pro drapis lanae pro Regina et Feminis suis xiiixx. lib. xxiiii. sol. iii. den. apud Dom. Brussel tom. 1. de Feudorum usu pag. 470. ex Rotulo anni 1255.

Femina Peccati, Femme de Péchié, Meretrix, scortum, in Lit. remiss. ann. 1386. ex Reg. 130. Chartoph. reg. ch. 109. Le suppliant avoit transporté un petit lit garni de la maison d'une Femme de péchié. Aliae ann. 1459. in Reg. 188. ch. 209: Le suppliant trouva une jeune Femme de péchié à laquelle il donna certaine somme d'argent, pour venir coucher avec lui. Une femme de mal recapte ou petit gouvernement, eadem notione, in Lit. remiss. ann. 1458. ex Reg. 187. ch. 309. Vide Recaptare. Femina Communis. Vide Haltaus. Glossar. German. col. 484. voce Frauen-Haus.

Femina Vitae, sine addito, Eodem significatu, in Lit. remiss. ann. 1376. ex Reg. 109. Chartoph. reg. ch. 145. Aliae ann. 1390. in Reg. 138. ch. 224: Perrinet Danisy trouva Perrinet de la Croix hostellaint et tavernier, qui parloit moult injurieusement à une Femme de vie, appellée Jeannete d'Orléans, qui se hébergoit, quant il lui plaisoit en l'hostel dudit Perrinet de la Croix, et aussi faisoient toutes les autres Femmes de vie, quivenoient audit lieu. Femme de joye, appellatione etiam nunc usitata, dicitur in aliis Lit. ann. 1383. ex Reg. 124. ch. 312. De earum vestitu agunt Literae remiss. ann. 1405. in Reg. 160. ch. 27: Icelle Jehannette leur sembloit fermement bien femme dissolue, pour ce qu'elle avoit sa robe lassée au costé et vestue, comme Femmes communes se vestent.

In Feminam Recipere, dicitur de domino feminae hominium recipiente, in Instrumento ann. 1216. apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. pag. 273: Dominus Rex... recepit Bl. Comitissam de eodem Comitatu (Campaniae) in Feminam suam sicut de Ballio, et postea Th. filium ejus salvo ballio matris sue de eodem Comitatu in hominem recepit nullo contradicente. Verum non ubique usitata haec formula: apud anglos quippe homagium feminarum aliis quam hominum concipitur verbis; neque enim femina dicet domino, inquit Littleton. sect. 87: Jeo deveigne vostre Feme, pur ceo que n'est convenient que Feme dira, que ele deviendra Feme à aucun home, fors que à sa baron, quant ele est espouse. Vide Hominium.