Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FERA

FERA, pro Feria, Nundinae, ex Gall. Foire. Fulcoinus Monach. de Ogerio Carmentriacensi: Praeter censum, qui solvitur ad Feram in mense Maii, etc. Instrum. ann. 1040. apud Mabill. tom. 4. Annal. pag. 441: Domino et sancto Leopardino concessit ipse benignus Princeps Archembaldus ipsius loci Feram annualem, et Feras omnes de cunctis hominibus ad feram venientibus, totum districtum in ipsa fera. Ubi observandum vocem, Fera, 2°. loco poni pro jure ipso Ferae quod persolvebant nundinatores. Memoriale Potestatum Regiensium, Auctore Anonymo, ad ann. 1211. apud Murator. tom. 8. col. 1082: Et eo anno incoepta fuit Fera S. Mauritii, et fuit facta ad Pontem Platum in contrata S. Mauritii superius stratae. Occurrit praeterea in veteri Charta apud Marcam in Hist. Beneharn. lib. 5. cap. 9. n. 4. et in Libertatib. villae de Moneto in Biturigib. apud Thomasserium lib. 1. cap. 65. Vide Feriae 3.

Fera, Jus nundinarum quod Domino competebat. Privilegium Ludovici Imp. concessum Ramninco Abb. S. Sulpitii Bituric. ex Chartul. ejusd. Monast. fol. 30: Praeterea concedimus in vestiaria et calcearia Fratrum monachorum sicut fuerat olim, omnes Feras annuales mercati cum integritate et districtum. Eadem notione usurpari in Charta ann. 1040. modo observavimus.