Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FERA

FERA,³ Apri femina: nam et Feros pro apris dixerunt veteres, uti monitum a Salmasio ad Capitolinum pag. 268. Charta Fundationis Abb. S. Mariae Santonens. ann. 1047. apud Sammarthanos: Statuimus ut quotannis Abbatissa misso venatore suo, quoquomodo poterit, habeat de praefata silva ad recreandum femineam imbecillitatem, aprum unum cum sua Fera, cervum cum cerva, damum cum dama, caprum cum caprea, etc.

Fera Regalis, quam Angli Staggon appellant, in Legibus forestarum Canuti Regis cap. 21. 24. 26. 34. ubi Ferae regales distinguuntur a Feris forestae; est autem Staggon, Anglis Stagge, cervus, cujus venatio regalis dicitur. Ferae majores vocantur in Lege Bajwar. tit. 19. § 7. Observat Nonius ferum, singulariter appellari cervum a Virgilio lib. 7. AEneid. vers. 489: Pectebatque Ferum, puroque in fonte lavabat. Narrat vero Luithprandus lib. 3. cap. 4. Lanth bertum Mediolan. Archiepisc. Burchardo Suevorum Duci, quasi hoc esset privilegium amoris, concessisse cervum, quem is suo in brolio venaretur, quod nulli unquam nisi carissimis magnisque concesserat amicis.

Ferae Forestae, in iisdem Legibus forest. cap. 21. 22. 27. ubi aper bestia forestae dicitur, non vero capreoli, lepores et cuniculi. Bestiae silvestres et omnes aves quae alias aves capiunt non vero lepores et vulpes, in chart. Adam. de Stanelai inter Placit. Johann. reg. in Abbrev. Placit. pag. 93. Ebor. rot. 2. in dorso. Quippe, ut est apud Hyginum in Astronom. lib. 2. pag. 73. nobiles venatores circa lepores non versantur: unde carpitur Callimachus, quod Dianam dixerit leporum sanguine satiari. Libertates villae de S. Paladio in Biturigib. ann. 1279: Per totam dictam forestam... venari poterunt ad omnia animalia ita quidem, si magnam feram, cervum, aprum, capreolum, vel aliam grossam Feram ceperint, tenebuntur eam Praeposito vel Servientibus praesentare, etc. Legibus porro Friderici Imp. lib. 2. de Feud. tit. 27. § 5. retia tendere, aut laqueos vetantur omnes, nisi ad ursos, aut apros, vel lupos capiendos. Aprorum tamen venationem Regibus propriam fuisse insinuat Theganus de Gestis Ludov. Pii cap. 20: In mense Augusto, quando cervi pinguissimi sunt, venationi vacabat, usque dum aprorum tempus advenerat.

Ferae Bannitae, quarum venatio interdicta est, in Chartis ann. 1056. 1065. in Probat. Histor. Limburg. pag. 29. et apud Zyllesium pag. 40. Alia Henrici Imp. ann. 1049. in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 365: Ut nemo absque licentia et voluntate praefati Episcopi successorumque suorum infra praedictos ejusdem foresti terminos banni conclusione vetitos praesumat venari, aut aliquod genus Ferarum, quod in forestarum jure banni interdicitur, lege qualibet, venatoria industria capere, vel decipere. Charta alia tom. 2. pag. 543: Ibique erat Bannus Bestiarum praedictorum dominorum. Sed hic agitur de prato, non de silva.