Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FERA

FERA,⁴ Matth. Silvaticus: Pecus, i. animal monstruosum, quod generatur in utero mulieris, quod Salernitanae mulieres vocant Feram. Occurrit haec vox, sed alia notione, apud Thomam Archidiacon. in Hist. Salonitana cap. 41. et in Historia Acutheis de Gestis civium Spalatensium cap. 2: Quatuor cladibus antedictis, videlicet epidimia, fame, Fera, et ferro tota illa provincia... flagellata est. Ubi Fera videtur esse pestis.