Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FERCULUM

FERCULUM, Gestatorium, sella gestatoria. Anastasius Bibl. in Hist. de Exilio S. Martini PP. pag. 86: Jussit eum surgere a Ferculo, et stare. Supra Gestatorium, Gestatorium sedile, et portatorium, dixit. Cantica Canticorum: Ferculum fecit sibi Rex Salomon de lignis Libani, columnas ejus fecit argenteas. In quem locum Aponius: Ferculum a ferendo nomen accepit.

Notum est apud Latinos Ferculum fuisse Gestamen, quo in pompa uti solebant: quocirca Tullius lib. 1. Off. dixit: Cavendum est ne tarditatibus utamur in ingressu mollioribus, ac similes pomparum Ferculis esse videamur. In iis ferculis deferri consueverant simulacra oppidorum, coronae, machinae et id genus alia. Consule lexic. militare Caroli de Aquino voce Ferculum.