Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): conscientia

conscientia

a) Mitwissen: conscientia enim secundum proprietatem (eigentliche Bedeutung) vocabuli importat (bedeutet) ordinem scientiae ad aliquid, nam conscientia dicitur cum alio scientia. Applicatio autem scientiae ad aliquid fit per aliquem actum. Unde ex ista ratione (Bedeutung) nominis patet, quod conscientia sit actus, th. I. 79. 13 c; nomen enim conscientiae significat applicationem scientiae ad aliquid, unde conscire dicitur quasi simul scire, verit. 17. 1 c; conscientia, sicut ipsum nomen sonat, importat applicationem scientiae vel notitiae humanae ad aliquem proprium actum, quodl. 3. 12. 26 c; vgl. 2 sent. 24. 2. 4 c; conscientia nominat ipsum actum, qui est applicatio cuiuscumque habitus vel cuiuscumque notitiae ad aliquem actum particularem. Applicatur autem aliqua notitia ad aliquem actum dupliciter, uno modo, secundum quod consideratur, an actus sit vel fuerit, alio modo, secundum quod consideratur, an actus sit rectus vel non, verit. 17. 1 c; vgl. th. I. 79. 13 c; I. II. 19. 5 a.

b) Bewusstsein: Et secundum quidem primum modum applicationis (vgl. sub a) dicimur habere conscientiam alicuius actus, inquantum scimus illum actum esse factum vel non factum, sicut est in communi usu loquendi, quando dicitur, hoc non esse factum de conscientia mea, id est nescio vel nescivi, an hoc factum sit vel fuerit, verit. 17. 1 c; sed sciendum, quod in prima applicatione, qua applicatur scientia ad actum, ut sciatur, an factum sit, est applicatio ad actum particularem notitiae sensitivae, ut (nämlich) memoriae, per quam eius, quod factum est, recordamur, vel sensus, per quem hunc particularem actum, quem nunc agimus, percipimus, ib.; vgl. th. I. 79. 13 c; quicumque autem habet conscientiam peccati, th. III. 79. 3 c; vgl. ib. ad 2; 80. 4 ob. 5; huius offensae homo conscientiam habens, cg. IV. 54; vgl. ib. 77; 1 sent. 17. 1. 5 ad 3; 3 sent. 23. 1. 2 ad 3.

c) Gewissen: Secundum vero alium modum applicationis (vgl. sub a), quo notitia applicatur ad actum, ut sciatur, an actus sit rectus vel non, duplex est via. Una, secundum quod per habitum scientiae dirigimur in aliquid faciendum vel non faciendum. Alio modo, secundum quod actus, postquam factus est, examinatur ad habitum scientiae, an sit rectus vel non rectus. Et haec duplex via in operativis distinguitur secundum duplicem viam, quae est in speculativis, scilicet viam, quae est inveniendi et iudicandi. Illa enim via, qua per scientiam inspicimus, quid agendum est, quasi consiliantes, est similis inventioni, per quam ex principiis investigamus conclusiones. Illa autem via, per quam ea, quae iam facta sunt, examinamus et discutimus, an recta sint, est sicut via iudicii, per quam conclusiones in principia resolvuntur. Secundum autem utrumque applicationis modum nomine conscientiae utimur. Secundum enim quod applicatur scientia ad actum ut dirigens ipsum, secundum hoc dicitur conscientia instigare vel inducere vel ligare, secundum vero quod applicatur scientia ad actum per modum examinationis eorum, quae iam acta sunt, sic dicitur conscientia accusare vel remordere, quando id, quod factum est, invenitur discordare a scientia, ad quam examinatur, defendere autem vel excusare, quando invenitur id, quod factum est, processisse secundum formam scientiae, verit. 17. 1 c; vgl. th. I. 79. 13 c, ad 1 & 3; 2 sent. 24. 2. 4 c.

Zu forum conscientiae → forum sub b; zu iudicium c. → iudicium sub a & c; zu munditia c. → munditia; zu scintilla c. → scintilla. Remorsus c. (th. I. II. 87. 1 c; cg. IV. 90; 4 sent. 50. 2. 3. 2 c; quodl. 7. 5. 13 c) = der Gewissensbiss, der Vorwurf des Gewissens. Vermis c. (th. I. 64. 3 ob. 3; I. II. 88. 4 c; 4 sent. 50. 2. 3. 2 c; quodl. 7. 5. 13 c) = der Wurm des Gewissens, der Vorwurf des Gewissens.

Als Arten der conscientia gehören hierher: 1. conscientia bona & c. mala sive remordens (th. II. II. 25. 7 c; verit. 17. 1 ad 4 & 5 c) = das gute und das böse oder Vorwürfe machende Gewissen. 2. c. errans sive erronea & c. recta (th. I. II. 19. 5 c & 6 c; 2 sent. 39. 3. 3 c; verit. 17. 4 c & 5 c; quodl. 3. 12. 27 c) = das irrige und das richtige Gewissen. 3. c. immunda sive inquinata & c. munda sive pura (verit. 17. 1 ad 2, 3 & 4) = das unreine oder befleckte und das reine Gewissen. 4. c. inquinata, → c. immunda. 5. c. mala, → c. bona. 6. c. munda, → c. immunda. 7. c. pura, ≈ . 8. c. recta, → c. errans. 9. c. remordens, → c. bona.

d) Gewissenssache, Gewissensfall: istud quidem secundum usum loquentium esse videtur, ut conscientia quandoque pro re conscita accipiatur, ut cum dicitur dicam tibi conscientiam meam, id est quod in conscientia mea est, verit. 17. 1 c; vgl. 2 sent. 24. 2. 4 c.