Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FERRO

FERRO, (FERRARE) Compedibus vincire, nostris etiam Ferrer. Arest. parlam. Paris. ann. 1373. in Reg. 111. Chartoph. reg. ch. 301: Ipsos copulatos quaternatim in manicis ferreis posuerant, et eos per spatium decem mensium detinuerant sic Ferratos. Lit. remiss. ann. 1386. in Reg. 129. ch. 88: Lequel exposant fu mené à Poissy en nos prisons et rendu à notre soubzbailli, qui tantost le fist Ferrer. Pro Ferro signare, in aliis Lit. ann. 1479. ex Reg. 206. ch. 247: Le suppliant.... a marqué et Ferré dudit martel dix-sept ou dix-huit chesnes et ung hestre. Vide alia notione in Ferrum 1.