Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FERRUM

FERRUM, Equi solea, Fer de cheval. Regestum Constabulariae Burdegal. fol. 106: Dixit se teneri facere D. Regi sex Ferra nova equi cum clavis suis in mutatione Domini. Leges Jacobi II. Reg. Majoric. tom. 3. Jun. pag. 23: Qui etiam Marescallus nobis itinerantibus a nostra comitiva non recedat, munitus clavis et Ferris et his similibus.

Ferrus, Eadem notione. Acta S. Raynerii Pisani tom. 3. Junii pag. 432: Ferrati enim equi qui illuc equitabant, sine aliquo ferro in pedibus regrediebantur, et qui suos Ferros reservabant, optimos habere pedes perhibebantur.

Ejusmodi soleae, ignominiae proscriptionisve causa, ostiis apud Italos affigebantur, ut discimus ex Lit. Greg. IX. PP. ann. 1231. apud Cl. V. Garamp. in Disquisit. de Sigil. Garfagn. pag. 20: Ostia, quorum claves habere non poterant, clamoso infringendo tumultu, clericis ne res contentas in cellariis quoquo modo contingerent, arctius interdicto; quorumdam ostiis equorum Ferris affixis, et nec hiis contenti, etc.

Ferrare, Ferrea solea equi soleam munire. Domnizo lib. 1. de Vita Mathil. cap. 10: Ornatos magnos secum tulit atque caballos, Sub pedibus quorum chalybem non ponere solum Jusserat, argentum sed ponere, sic quasi ferrum, Esse repercussum clavum voluit quoque nullum, Ex hoc ut gentes possent reperire quis esset. Willel. Tyrius lib. 13. cap. 27: Miserat autem praedicto viro... nobili palafredum albissimum, argento Ferratum, etc. Jo. Brompton. pag. 911: Mulam etiam, quam equitabat, auro fecit Ferrari, prohibens omnes suos, ne quando ferratura caderet, sustollerent. Ordinatio officiorum Curiae Humberti II. Dalphini ann. 1340. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 394. col. 2: Item dictus Marescallus diebus singulis de mane et sero adobari et estriliari faciat equos... et ad oculum videat, si existunt bene Ferrati. Occurrit etiam in Statutis Ordinis de Sempringham pag. 743. in Institut. Cap. Gener. Cisterc. cap. 36. apud Bernardum in Consuetud. Cluniac. part. 1. in Fleta lib. 2. cap. 14. § 4. in Foris Bigorrensib. art. 40. in Charta ann. 1038. apud Buzelinum pag. 528. etc. Jo. Villaneus lib. 4. cap. 18: Havendo ornato il suo cavallo di freno d'oro, e Ferrato di fine arjento. MS.: Pour fere gens parler de soi, Fist tous les quatre fers dorer, Ne vout mie dire Ferer.

Sufferrare. Eadem notione. Speculum Saxon. lib. 2. art. 12. § 4: Cuilibet equo quatuor manipuli infra diem et noctem erogentur, et in anterioribus pedibus equi Sufferrentur. Jus feudale Saxon. cap. 34. § 15: Equi eorum debent in anterioribus pedibus Sufferrari, et non retro.

1. Ferrator, Cui ex officio calceandorum equorum cura incumbit. Instrum. ann. 1240. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 142. col. 1: Praeterea erant alia duo officia ejusdem conditionis, officium scilicet coquinae et Ferratoris, quorum libertas cassata fuit in compositione facta inter Burgenses et D. Archiepiscopum. Unde

Ferrura, Hujusce officii nomen. Charta Henrici V. Regis Angliae apud Rymer. tom. 9. pag. 250: Scias quod assignavimus te ad tot ferra et clavos equorum, quot pro equis stabuli nostri, in praesenti viagio nostro ferrandis, necessaria fuerunt, ac fabros et ferrum, et omnia alia quae officio Ferrurae necessaria fuerint seu quamdolibet opportuna.

2. Ferrator, Qui equos calceat. Miracula B. Ambrosii Senens. tom. 3. Martii pag. 205: D. Gesca uxor Fei Ferratoris de populo S. Martini.

Sigillum Raimondi Ferratoris, apud Manni tom. 3. de Sigill. antiq. pag. 140. Ferrier et Martellus ferrador, quo scilicet in calceando equos utitur ferrator, in Comput. ann. 1334. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 84. col. 2. et pag. 87. col. 1. Vide Ferrarius et Ferraterius.

Ferratura, Ferrea equi solea. Charta Lucii III. PP. ann. 1184. apud Miraeum tom. 2. Diplom. Belgic. pag. 1189. col. 2: Pro se et duobus scuteriis et tribus equitaturis fenum et avenam habeat, et candelas, et Ferraturas equorum de curia ipsa percipiat. Occurrit apud Murator. tom. 12. col. 1077: Una ferratura equi, in Charta ann. 1252.

1. Ferripedare, Idem quod Ferrare. Bartholomaeus Scriba lib. 6. Annal. Genuens. ad ann. 1230. apud Murator. tom. 6. col. 463: Qui Ermemolinus in signum purae dilectionis et pacis Communi Januae bisantios viii. millia destinavit, et insuper tantam pecuniam, unde optimus equus compararetur, et ex parte sua praesentaretur Communi Januae coopertus optimo auro, et Ferripedatus claponis argenteis. Stat. Montis reg. pag. 268: Item statutum est, quod nullus ferrarius... praesumat Ferripedare aliquam seu aliquas bestias, cujuscumque generis censeantur, in via, etc.

Ferri, Laminae ferreae quibus ad cruciandos Martyres utebantur. Acta S. Cononis tom. 7. Maii pag. 7: Domitianus Comes dixit ministris, incendite Ferros, et ponite super eos.

Ferra, Vincula, compedes, catenae. Charta Edwardi III. Regis Angliae ann. 1333. apud Rymer. tom. 4. pag. 552: In Ferris, in prisona nostra salvo et secure custodiri faciatis. Galli dicimus Etre dans les fers, pro Vinctum esse compedibus.

Ferratus, Catenatus. Inquesta pro canonizatione Caroli Blesensis apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. pag. 568: Alanus Radulfi Presb. Rector de Plebetenede Leon. Dioc. dicit quod cum ipse esset prisonarius Anglicorum magne comitive... et fuisset Ferratus grossis ferris, fuit liberatus per merita D. Caroli.

2. Ferripedare, Compedibus vincire. Vita S. Angeli Carmelitae tom. 2. Maii pag. 824: Et dictum S. Angelum in terram posuit ut eam Ferripedaret (Saracenus.)

In Ferro Mitti, Catenis ferreis vinciri. Anonymus de Gestis Constantini M.: Et missi sunt in Ferro, et adducti Ravennam. Ferro vinciri, in Lege Longob. lib. 2. tit. 13. § 5. Carol. M. 133. ex Capitul. Ludov. Pii ann. 829.

Ferro in utraque maxilla comburi, in Chartis Bruningi Abb. Laurishamensis in Chronico Laurishamensi pag. 74. In utraque maxilla Ferro ad hoc facto etiam candente caraxari et comburi, in Charta Henrici Imperat. ibidem pag. 75.

Ferri Onus, Poenae levioris species apud Anglos, ut est in Fleta lib. 1. cap. 26. § 4.

Ferrum Battudum, Procusum, exacutum, nostris Fer émoulu. Formula 30. inter Sirmondicas: Et sic est veritas absque ulla fraude vel conludio, et in sua culpa secundum legem ipsum Ferro battudo fecit.

Ferri, Ferramenta. Acta S. Cassii Episc. Narniensis tom. 5. Junii pag. 491: Idem D. Vicarius claudi et obserari, cooperculo ex eodem lapide ad id insculpto et parato, et Ferros hinc inde cum plumbo liquato firmari mandavit.

Ferrare Tonellos, Dolia circulis ferreis munire. Computus ann. 1202. apud D. Brussel tom. 2. de Usu Feud. pag. clxxxix: Et pro tonellis Ferrandis et aliis operibus xiiii. l. Hinc

Ferrati, nude saepius occurrit in eodem Computo pro Dolia. ibid. pag. cxlii: Pro travallis et pro circulis et pro vectura duorum Ferratorum lx. s. Et pag. clv: Pro sex Ferratis Medontae parandis et pro duodecim duodenis circulorum iiii. l. etc. Vide Ferreolum.

Ferraterius, Ferrarius, in antiquo Catalogo MS. B. Mariae Deauratae Tolos. ann. 1328.

Ferronnus et Ferrunnus, Eadem notione. Index MS. redituum Episcopat. Autissiodor. circa ann. 1290: De Ferronis. Omnes vendentes ferrum debent unum den. Computus ann. 1202. apud D. Brussel tom. 2. de Usu Feud. pag. clxxxiv. De dietis Ferrunnorum de Hodengel. c. et x, s... De dietis Ferrunnorum fabricarum Rabio vi. l. et xi. s.

Ferratura, Quidquid ad serariam artem spectat. Vita S. Francisci de Paula tom. 1. Aprilis pag. 151: Maritus suus qui tunc erat et adhuc est serurarius, onus habebat fabricandi Ferraturam, videlicet seras, claves et alia necessaria ad clausuram Conventus.

Ferrura, Ferramentum. Computus Richardi Parentyn ann. 1425. in Antiquit. Ambrosden. pag. 574: Et in decem clavis emptis de eodem pro Ferrura ejusdem x. den.

Ferrum Album, Gall. Fer-blanc. Charta Officialis Paris. ann. 1530. apud Rymer. tom. 14. pag. 394: Notum facimus... vidisse litteras... sigillatas in cera rubea sigillo rotundo cum duplici cauda pergamenea, incapsato capsa Ferri albi sanas siquidem et integras.

Ferri Molendinorum, apud Innocent. III. PP. lib. 14. Epist. 79. Vide Ferramentum.

Ferrum Oblatarum, quo scilicet oblatae, seu hostiae ad sacrificium conficiuntur. Ferrum, ferramentum characteratum, in quo sunt coquendae hostiae, apud Bernardum in Consuetud. Cluniac. MSS. cap. 55. et 77. Gillebertus Lunicensis Episcopus de Usu Ecclesiastico: Pixis cum oblatis, et Ferrum eorum. Adde usus veteres Cistercienses cap. 114. et Udalricum in Consuetud. Cluniac. lib. 3. cap. 13. Vide Oblata.

Ferrum Trabale, Ensis ad modum trabalis clavi, instar litterae S. recurvi, effictus. Carmen de Varia fortuna Ernesti Bavariae Ducis, auctore Odone lib. 8. inter Anecd. Marten. tom. 3. col. 370: Hoc dicto gladium stringit, citus ordine rupto In medios vadens Persas, Ferroque trabali Bestius ille gygas, terrae jumenta virosque Prosternit, fundens multum super arva cruorem.

Ferrum Pictavense, olim in pretio. Joannes Monachus Majoris Monasterii lib. 1. Hist. Gauffredi Ducis Norman. pag. 19: Allata est ei hasta fraxinea, Ferrum Pictavense praetendens. Vetus Poeta MS.: S'ot glaive courte et grosse à Fer Poitevinal. Idem Poëta: Le droit Seignor n'en odrent-il guerpir Eins le deffandent as acier Poitevins. Alibi: Parmi le cors mist l'acier Poitevin. Rursum: Il ceint l'espée de l'acier Poitevin. Ibidem: Et fu armé sor le cheval de pris, D'auberc et d'iaume, d'escu Poitevin.

Burdegalense Ferrum laudat Froissartes 2. vol. cap. 117: Lesquels furent recueillis de ces longs glaives aux Fers de Bourdeaux. Idem tom. 4. cap. 6: Puis leurs furent baillez leurs glaives à pointes acerées de Fer de Bourdeaux. Chronicon Bertrandi Guesclini MS.: Un Escuier y vint qui au Comte lança D'une espée de Bourdeaus, qui moult chier li cousta.

Ferraricia Fossa, Fodina ferraria, in Capitul. de villis Caroli M. cap. 62.