Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FERRUM

FERRUM,² Trutina, seu trutinae jus, quod nimirum pro ponderibus publicis exsolvitur. Conventio inter Jacobum Aragoniae Regem et Montispessulani Dominum ann. 1278: Cum, ut dicit, pondera et Ferrum et sesteriale sive mensura bladi pertinent ad dictum Dominum Regem.

Ferri Spanisci, Trutinae, ex ferro Hispanico. Charta ann. 859. in Tabulario Eccles. Viennensis fol. 19: Dum incognitum non habetur, et honorabilibus et nobilibus filiis Ecclesiae Clericis et laicis, qualiter nos suscepimus aurum de thesauro praenominati B. Mauricii libras 5. de auro cocto, calicem et patenam, pensante unaquaeque libram ad Ferros Spaniscos, ipsas libras de manu praefati Domni Adoni Archiep. accepimus, etc.