Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FERRUM

FERRUM,⁴ Vomer, seu agrorum cultus, qui ferro, id est vomere, fit. Charta ann. 1309. in Reg. 45. Chartoph. reg. ch. 128: Et se marchiez ne se faisoit, li rendroient lidit frere, avant que ils peussent rien prandre és dittes terres auxdittes religieuses, les Fers et les semences au los de bonnes gens gaigneurs. Hinc

Ferrum, nude, f. pro Servitio, quo vassallus agros domini arare tenetur. Charta ann. 1205. ex Lib. albo episc. Carnot.: Dictus Nevelo concessit hominibus de Deconfectura herberjagium de Gratelou et de Corbigneio in perpetuum habendum omnibus pecudibus,... exceptis ovibus de pascendo et etiam porcis, sine Ferro, etc.

Ferrum Crudum, Non laboratum; nisi sit nomen loci. Reg. feudor. Aquitan. in Cam. Comput. Paris. sign. JJ. rub. fol. 21. v°: Amanevus de Mota domicellus... recognovit et dixit quod tenet de affario, quod fuit Bernardi de Bovisvilla, medietatem patriae, justitiae de Lingonio, et medietatem de Ferro crudo, et feodum de Boler.