Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FIAS

FIAS, vel Fiat, Nomen cujusdam candelae. Stat. S. Capel. Bituric. ann. 1407. ex Bibl. reg.: Ordinamus insuper quod pro dicendis matutinis a festo S. Remigii usque ad Pascha matricularii distribuent quatuor lectrinis capellanorum et vicariorum dictae capellae quatuor candelas, nuncupatus Fias. Stat. ann. 1398. apud D. Le Beuf inter Probat. Hist. Autiss. pag. 131. col. 1: Item in singulis diebus in matutinis ac etiam vesperis et vigiliis, quando non videtur clare in choro, tenetur dictus thesaurarius et sacristiae officium tenens ministrare candelas bonas, quae dicuntur communiter Fiat.