Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FICTA

FICTA, Venetis Fitta, Dolor acutior in aliqua parte corporis, quasi in ea aculeus defixus esset, cujusmodi est in pleuresi, quem Telum vulgo alii vocant, nostri Pointe. Vita S. Eligii auctore Audoeno lib. 2. cap. 23: Quidam.... pessima laborabat aegritudine, denique dira atque intolerabili percussus Ficta, et morte jamjamque imminente, et jam a statu spiraminis arcebatur. Gregorius Tur. lib. 5. Hist. cap. 5: Dormienti apparuit B. Tetricus,... et haec dicens, virgam, quam habebat in manu, pectori ejus cum ictu valido impulit. In quo ille evigilans, dum cogitat, quid hoc esset, Ficta in loco illo defigitur, ac dolore maximo cruciatur. Idem lib. 3. Miracul. S. Martini cap. 10: Erat autem subitaneus (dolor) tanquam clavus affligens, atque ita Fictam gravissimam dabat, ut plerumque eclysim generaret, etc. Academicis Cruscanis, Fitta, est dolore pungente di quando in quando.