Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FICTA

FICTA,² Idem quod Fictus 4. Census, locatio, pensio, reditus, vectigal certum et fixum. Charta ann. 888. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 23: Cedo vobis farinaria, qui est constructus super Latacia, et in ipsa riparia prato dominicario, praebodenas, Fictas, totum et ab integrum vobis cedo. Alia ann. 1400. in Stat. Perus. pag. 23: Item de et pro culmagiis, qui quidem census, decima et Ficta et reditus, etc.