Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FICTUM

FICTUM, Locationis pretium, Ital. Fitto. Stat. Vercell. lib. 1. pag. 16. v°.: Statutum est quod omnia Ficta, quae communi debentur, et causae seu res propter quae debentur, et illi qui Ficta reddunt communi, etc. Et lib. 2. pag. 41. v°: Ita etiam quod pro tempore praeterito Fictum domino vel quasi domino conveniens solvi debeat. Vide Fictus 4.