Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FIDELIS

FIDELIS, Christiani dicti Fideles post susceptum baptismum, quia fidem susceperunt. S. Ambrosius lib. 1. de Sacram. cap. 1: In Christiano viro prima est fides. Ideo recte Fideles dicuntur, qui baptizati sunt. S. Augustinus Tractat. in Joann.: Interrogas hominem, Christianus es ? respondet tibi: non sum; adhuc quaeris ab eo, Catechumenus, an Fidelis ? Idem Epist. 67: Frater Paulus narrat gaudia de Gabiano, quod non solum Christianus; sed etiam Fidelis sit valde bonus per Pascha proximum baptizatus. Vide eumdem de Verbis Apostoli Serm. 13. Innocent. I. Ep. 22. cap. 2: Quaero, si una eademque sit uxor ejus, qui ante Catechumenus, postea sit Fidelis. Pontius Diac. in Vita S. Cypriani: Quid Christiana plebs faceret, cui de Fide nomen est ? Caffarus lib. 1. Annal. Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 250: Ut lumen quod tempore Infidelium quondam in unoquoque anno ad sepulcrum venire solebat, nunc per misericordiam suam istud idem Fidelibus suis hodie in die resurrectionis suae ostenderet.

Fideles, Dicti etiam ipsi Sancti qui Deo jam potiuntur. Instrum. ann. 1076. tom. 8. Spicileg. Acher. pag. 157: Si apud Regem Regum perpetuam salutem obtinere cupimus, nos ejus Martyres caeterosque Fideles, quos in coelorum curia praevalere credimus pro nobis necesse est intercessores adquirere studeamus.