Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FIDELIS

FIDELIS,² Subditus, vassallus, qui fidem suam domino obstrinxit, fidelitatem juravit. Gloss. Lat. Gr.: Fidelis, πιστός, δοῦλος. Gloss. Lat. Gall.: Fidelis, Feal. Fideles homines sui, apud Lampridium, famuli. Chartul. Gemmeticense tom. 1. pag. 48: Et avons droit de prendre de chacun de nos Hommes de Foy chacun an six deniers Tournois de charoy. Domnizo lib. 1. de Vita Mathild. cap. 11: Ut juraret ei rogat ipsum more Fidelis. Idem lib. 2. cap. 17: Filius esse Petri si vult Rex atque Fidelis. Tabularium Dolense ann. 927: Ibidem adjungo ad hujus dedicationis honorem, ut omne beneficium, quod ex me nunc vel deinceps nostri Fideles habent, aut habebunt, etc.

Nostris, Fael et Feiaul. Charta comit. Nivern. ann. 1250. ex Chartul. S. Steph. Autiss.: Nostre amée et nostre Faelle Adeline la mareschaude de Nevers, etc. Pactum ann. 1273. inter Probat. tom. 2. Hist. Burg. pag. 37. col. 2: Se lidiz Feiaul ou lour avancer non avent fait autrefois dus homaiges, etc. Foial, in Lit. ann. circ. 1360. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 1473.

Fideles Imperii, Subditi, Gall. Sujets: qua notione accipienda vox Fidelis in antiquioribus Instrumentis. Gesta Henrici VII. lib. 2. Rubr. 7. apud Murator. tom. 10. col. 352: Optio sit Patavinae civitati quatuor eligere quos maluerint, Fideles dumtaxat Imperii.

Fideles Imperii de Janua, Subditi reipublicae Genuensis. Lit. Phil. VI. ann. 1334. in Reg. 69. Chartoph. reg. ch. 7: Pontius Almandini et haeredes Johannis Naturalis, qui marcham habent contra illos, qui se dicunt Fideles imperii de Janua.

Fideles Regis, Subditi, vassalli Regis, in Legibus Luitprandi Regis tit. 70. § 1. 95. (6, 42.) in Lege Longob. lib. 2. tit. 26. tit. 51. § 14. tit. 52. § 1. Lothar. I. 52. Rachis 7. in Capitul. Caroli M. lib. 2. cap. 17. lib. 4. cap. 34. lib. 6. cap. 96. 97. in Vita Ludovici Pii ann. 839. apud Nithardum lib. 1. ann. 834. Baldricum lib. 1. Chr. Camerac. cap. 61. in Charta anni 1069. apud Duchesn. in Hist. Monmorenc. pag. 23. etc. Vide Fabrum Canterellum in Tractatu de Feudis, Goldastum ad Ratpertum de Casib. S. Galli cap. 8. etc.

Infideles, Qui fidem Regi, quam jurarunt, non servant. Capitularia Caroli M. lib. 4. cap. 34: Pro Infideli teneatur, quia sacramentum fidelitatis, quod nobis promisit, irritum fecit. Concilium Dusiacense I. pag. 299. 1. Edit.: Regis quoque Infideles contra Ecclesiasticam auctoritatem armata manu defendit. Vide Leg. Longob. lib. 1. tit. 34. § 2. 3. Carol. M. 123. Ludov. p. 28.

Charta Acfredi ducis Aquit. in Chartul. Celsinian. ch. 13: Actum v. Idus Octobris Celsinanias, anno v. (forte pro xv.) quod Infideles Franci regem suum Karolum inhonestarunt et Rodulfum in principem elegerunt. Extraneos hac voce designari, maxime in Capit. Caroli C. ann. 865. apud Baluz. tom. 2. Capitul. col. 197. art. 4. auctor est D. Bouquet tom. 1. Jur. publ. Franc. pag. 105. Cui assentiri nequaquam possum non una de causa. Et primo quidem ejusmodi Infideles passim in illo Capitulari suos rex appellat. Dehinc in articulo praecedenti fidelitatem regi promisisse dicuntur. Denique ii Infideles proprietates habent, quas, ob eorum a fidelitate promissa defectum, fisco addicendas rex judicat. Quid haec cum extraneis ? Haec sunt verba art. 3. jam laudati Capit.: Ut qui fidelitatem nobis promiserunt, et post illud sacramentum ad Infideles nostros in nostrum damnum se conjunxerunt, proprietas illorum in nostrum indominicatum recipiatur. Stat ergo bene Cangiana interpretatio; neque alii sunt hic Infideles, quam qui Fidem-mentiti alibi nuncupantur. Vide Fidem Mentiri in Fides.

Infideles, Qui fidelitatis sacramentum domino feudali non servant. Brompton. ann. 1088: Terras Infidelium suorum fidelibus suis distribuit.

Infidelitas, in Lege Longob. lib. 1. tit. 34. § 2. Carol. M. 123. Leges Kanuti § 90: Infidelitas erga dominum, secundum legem saeculi inemendabile est. Vide Leges Henrici I. Regis Angliae cap. 10. Flodoardus lib. 4. Hist. Remensis cap. 35: Insimulati sunt de Infidelitate ipsius senioris sui. Et lib. 2. cap. 20: Depositus est ab Episcopatu pro Infidelitate Imperatoris.