Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FIDUCIA

FIDUCIA, JC. est, cum res aliqua, mutuandae pecuniae gratia, mancipatur, vel in jure ceditur. Gl. Lat. Gr.: Fiduciatus, ὑποτιθέμενος. Fiduciat, ὑποτίθεται. Fiducia, πεποίθησις, ὑποθήϰη, ἐνήχυρον. Gloss. Gr. Lat.: ϓποθήϰη, Hypotheca, obligatio, Fiducia. ϓποθηϰιμαῖος Fiduciarius. Sic Fiduciam pro hypotheca, usurpant Sidonius lib. 4. Epist. 35. et alii passim, quos laudat Salmasius de Modo usurar. pag. 590. et seq. et 686. et lib. de Usuris pag. 69. Rem in Fiducia ponere, in Edicto Rotharis Regis tit. 62. § 4. pignori dare. 174. Murat.: in fiduciae nexu positum. Fiduciae nexu obligare, ap. Marin. Pap. Dipl. num. 73. lin. 14. Gloss. Lat. Gall. Sangerm.: Fiducia, fiance. Fiducialis, fiable. Charta ann. 1114: Debetis vos aut vestri homines accipere Fiduciam cum uno de nostris bajulis, et placitare ipsum placitum cum illo bajulo... accipiat noster bajulus ipsam Fiduciam per vos et per nos. Will. Guiart. in Hist. Franc. MS. ann. 1202: Vint Robert li Quens d'Alençon Sa terre rendre au Roy de France. Son homme devint par Fiance. Idem in Ludovico VIII: Aprés la prise des Fiances, S'en vint li Rois de France arriere.

Fiduciam, quae Gallice Fiance redditur, atque in pluribus hominiorum formulis occurrit, interpretatur D. Brussel de Usu Feud. lib. 2. cap. 10. Consilium quo vassallus Dominum suum juvare tenetur in placitis: quod aliis verbis, sequi et juvare dominum de placito, dicebatur; nec alia notione intelligendam censet vocem Fiance apud Guiartum mox laudatum, sed hoc non ita certum videtur ut de sacramento fidelitatis recte accipi non possit.

Fiducia, Fidejussor, qui fiduciam praestat, in Charta ann. 1204. in nupera Concilior. Rotomagensis Ecclesiae Editione pag. 177. Tabular. Absiense: Insuper etiam dederunt tres Fiducias, ..... ut defendant idem pratum fratribus Absiae, si ipsi defecerint.

Fiducia, Fides, fidelitas, sacramentum fidelitatis. Petrus Tudebodus lib. 2. Hist. Hierosol. pag. 781: Cui dixit Imperator, ut ejus homo fieret, et Fiduciam ei faceret, quemadmodum Boemundus, et alii Principes fecerant. Vetus Charta apud Gariellum in Episcop. Magalonensib. pag. 134: Guillelmus Sibyllae filius Montispessulani dominus in Ecclesia S. Petri apud Magalonam, et super altare S. Nicolai, more Solito, Joanni Magalonensi Episcopo... Fiducias fecit, fidemque clientelae sacramento obstrinxit. Conventio facta inter Philippum August. Clericos et Barones apud de Lauriere tom. 1. Ordinat. Regum Fr. pag. 39: Primum capitulum est quod Clerici trahant causam feodorum in curiam Christianitatis, propter hoc quod dicunt quod Fiduciae, vel juramentum fuerunt inter eos inter quos causa vertitur, et propter hanc occasionem, perdunt domini justitiam feodorum suorum.

Fiducia, Tutela, protectio, salvagardia. Praeceptum Caroli M. pro Hispanis, tom. 1. Capitul. col. 500: Demandamus ut neque vos neque juniores memoratos Hispanos nostros, qui ad nostram Fiduciam de Hispania venientes, etc.

Fiducia, Vis, efficacitas. Epist. Philippi I. ad Bernardum Majoris Monasterii Abbat. ann. 1093: Nunc obnixe deprecor ut me, licet immeritum, deinceps in orationibus vestris suscipiatis, quatinus per eas in praesenti et in futuro merear adjuvari: confido enim quod magnam apud Deum habent Fiduciam.

Fiduciare, Pignori aliquid dare. Vetus Inscriptio Monumenti Romae: Ea conditione, ne Fiducient, ne vendant, neve alio quo genere in sepulcrum, sive monumentum, et alienare ulli potestas sit. Paulus lib. 3. Sentent. tit. 7: Rem legetam, si testator postea pignori, vel Fiduciae dederit.

Infiduciare, Papiae: Impignorare, pro pignori dare. Occurrit hac notione in Lege Longob. lib. 2. tit. 29. § 2. Liutpr. 58. (6, 5.) Charta Sicardi Principis Beneventani in Chronico S. Sophiae: Res illas,... quas Allo liber homo Infiduciatas, aut in pignus tenuit a servis nostri Palatii. Capitula data Presbyteris cap. 9. edita a Baluzio in Appendice ad Capitul.: Nullam habeat potestatem quolibet modo alienandum, neque Infiduciandum, neque venundandum, etc. Charta ann. 1053. apud Puricellum in Monumentis Basilicae Ambrosianae pag. 429: Alicui dare, vel commutare, seu libellare, vel venundare, aut in beneficium dare, sive per pignus Infiduciare, etc.

Fiduciare, Per fidem suam promittere, fidem suam veluti Fiduciam, aut pignus obligare. Ugutio: Fiduciare, Fiduciam praestare, quod vulgariter solet dici Affidare. Gloss. Lat. Gall. Sangerm.: Fiduciare, Fiencier, affier. Contin. Aimoini lib. 5. cap. 56: Deinde ipse apud Castrum Moretum Regi obviam veniens, ei Fiduciavit, quod Communiae deinceps non consentiret. Concil. Arvernense ann. 1095. cap. 9. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 123: Hoc etiam est in pace Domini, quod si quis Baronum violaverit Domini pacem, Comes et omnes alii eant super eum, si Archiepiscopus eos submonuerit, et hoc Fiduciavit Archiepiscopus et Comes et omnes alii. Charta Ludovici VII. ann. 1165. ex Chartul. Monast. Montis-Martyrum: Hanc summam coram nobis Fiduciaverunt se reddituros. Charta Archembaldi de Bornonio anni 1200. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. pag. 1028: Quod ego juravi super Sacrosancta, et Fiduciavi carissimo domino meo Philippo Franc. Regi. Littleton. sect. 514: Les 12. Chivalers Fieront lour serment, etc. MS.: Et il li a Fiancé et plevi. Alibi: Ainçois li fait li Fiancer et plevir Que son Segnor emportera deci. Chron. Flandr. cap. 69: Et fut la paix confermée entre les deux Rois de France et d'Angleterre, et Fiancée des deux parties. Et cap. 71: Et pour ce s'Entrefiancerent, que jamais ne departiroient l'un de l'autre.

Fiduciarius, Etiam cum de beneficiis Ecclesiasticis agitur aliquando nihil turpe sonat. Testis est Claudius Espenceus Theologus Paris. qui ann. 1565. Vitam S. Godonis metrice edidit. In praefatione enim scribit se id operis agressum grati animi causa, quod scilicet S. Godonis sacratum beneficium aliquot annos sibi commendatum Fiduciarius administrasset. Ubi Fiduciarius idem esse videtur ac Commendatarius.

Fiduciaria Manus. Vide Manus.

Fiduciarius, Feaulz, in Gloss. Lat. Gall. Sangerman. Fidelitatis sacramento obstrictus. Bodinus de Republ. lib. 1. cap. 9. pag. 107: Immunes a vectigalibus esse, ac semper fuisse Fiduciarios, argumento est quod, qui a nobis vassallus, Langobardorum legibus Leude appellatur, quae vox liberum significat. Aldius autem ex justa servitute manumissus.

Fiduciatim, in Gloss. Lat. Gall. Sangerman.: Qui rem aliam Fiduciatim accipit, i. in fiducia et tutela.

Fiduciatus, Fiduciam habens. Vita S. Godehardi tom. 1. Maii pag. 510: Sancta ejus opinione Fiduciati, simul cum infirma concite properabant. MS.: De ce soies seures et Fis, Que en la terre sejornerons.