Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FILIAE

FILIAE, dicuntur Monasteria, quae ab aliis, majoribus, peculiari quadam familiaritate dependent. Charta Willelmi Episcopi Lingonensis ann. 1215. ex Tab. ejusdem Ecclesiae, de forma vivendi fratrum Vallis Scholarium: Et si forte in Ecclesia Vallis Scholarium fuerit aliquid emendandum, vel corrigendum in Capitulo, vel Priorem eligendo, vel deponendo, tres Filiae primaevae liberam habeant potestatem in matrem, visitando, corrigendo Priorem etiam, si causa evidens extiterit, deponendo, et alium substi tuendo. Gesta Innocentii III. PP. pag. 137: Scripsitque Abbati et Conventui Pontiniacensis Coenobii, ut ipsam Ecclesiam S. Martini reciperent in Filiam specialem, et ad ipsam dirigerent Abbatem et Conventum de Monachis et Conversis, quod ipsi libenti animo perfecerunt. Charta Friderici Imperat. ann. 1162. inter Instrum. tom. 4. novae Gall. Christ. col. 19: Quoniam praedicta Ecclesia Lustriacensis cum suis appenditiisque in Lausannensi Episcopatu sita est, et cum iis Prioratibus videlicet Talveriensi Prioratu cum suis appendiciis ex Ecclesia S. Jonii, et Ecclesia Burdegalensi et appendiciis earum ad Saviniacense Monasterium tanquam Filiae spectant. Quatuor sunt celebres Abbatiae Cistercii Filiae, Claravallis, Firmitas ad Gronam, Pontiniacum et Morimundus, totidemque sunt Parisiis Ecclesiae Collegiatae, quae Cathedralis Ecclesiae Filiae nuncupantur.

Claravallis inter filias Cistercii tertio ordine reponenda est. Sed neque ecclesiae Parisiensi id peculiare censendum, ut quatuor habeat ecclesias collegiatas, quae Filiae nuncupentur: idem quippe Autissiodori alibique obtinet usus. Hinc prioratus Fillete appellatur, in Lit. remiss. ann. 1392. ex Reg. 144. Chartoph. reg. ch. 184: Pasquier le Court, religieux de l'abbaye de la Coulture près le Mans, demourant en une Fillette ou prioré de laditte abbaye, appellée la Marcete du bois, près du chastel la Suze.