Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FILIO

FILIO, (FILIARE) Capere, Tomar, Hispanis. Charta Lusitanica apud Brandaonum lib. 14. Monarch. Lusitan. cap. 5: Dixit de ipsa haereditate, fuit ipsa Filiata, in tempore de Mayor Garcia Sogra de Roderico Velasci, et de illa vendiderunt, etc. Alia cap. 16: Sciatis, quod ego do vobis alviam pro vestra aldea, pro lealdade et fidelitate, quam fecistis: et mando vobis ipsam torrem, et ipsum portum, et non leixetis ibi morare aliquem hominem de illis, qui ibi erant, quando infans Dominus Alfonsus eam Filiavit.