Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FILIUS

FILIUS, vox usurpata etiam in brutis: nam et Isidorus filios de ovibus dixit: de hirundinibus, vetus Interpres Juvenalis Sat. 10. v. 230. παιδία de ranis, Hesychius in Γύρινον, ut et Synesius de aliis animantibus.

Filius, AEtate minor, sic a majoribus compellatus ad animi paterni testimonium. Vide Pater.

Filiis, pro Filiabus, usurpant lex 2. Cod. Th. de Secund. nupt. (3, 8.) et lex 2. de Lenonib. (15, 8.)

Filii, pro Liberis, filiis nempe et filiabus, in Lege Salica tit. 62: Si quis mortuus fuerit, et Filios non dimiserit, etc. Ubi Lex Ripuar. Si quis absque liberis defunctus fuerit, etc.

Filius, Juvenis masculus. Lit. remiss. ann. 1411. in Reg. 165. Chartoph. reg. ch. 229: Lequel sergent avoit pris et arresté un jeune Filz de l'aage de dixhuit ans.

Filius, Gener, ut supra observatum est in Filiolagium. Hinc Saul Davidem generum suum, Filii nomine compellat 1. Reg. cap. 24. v. 17.

Filius, Famulus. Reg. Corb. sign. Habacuc ad ann. 1510. fol. 59. v°: A esté ordonné que Colau Bertould, palfrenier de l'église, prendera ung josne Filz honeste et propice, pour le aidier à abiller les chevaulx.

Filios, Caesarum dignitate a se donatos compellabant Imperatores, ut ii vicissim Augustos, Patres appellabant. Vide Lactantium de Mortib. Persecutor. n. 20. 32.

Filios, passim Reges salutant summi Pontifices in epistolis suis, ut Gregorius M. Adilbertum Anglorum Regem lib. 5. Epist. 60. Vide etiam Epistolam 59. Quod etiam Episcopis saeculo vi. in usu erat, ut probant Aureliani Arelatensis Episcopi ad Teudebertum Regem, Desiderii Cadurcensis ad Sigebertum et Dagobertum Epistolae apud Duchesnium Hist. Fr. tom. 1. pag. 857. et seqq. Huc spectat quod Innocentius III. scribit ad Atinatensem Episcopum, nempe Apostolicae sedis consuetudinem in suis literis hanc tenere, ut Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos Fratres; ceteros autem Reges, Principes, vel cujuscumque ordinis Filios, in nostris literis appellemus. Sed illud non insuper habendum, quod Matthaeus Albanensis Episcopus et Apostolicae Sedis Legatus, carissimum Filium nostrum Ludovicum Regem, cognomento Grossum, vocat in Chartario S. Martini de Campis. Haec post Mabillonium lib. 2. Diplom. cap. 2. num. 7.

Filius Abbas. Vide supra in Abbas.

Filius Baptismatis. Vide Filiolus.

Filius Dalgo. Vide Hidalgus.

Filius Ecclesiae. S. Ambrosius Epist. 32. ad Valentinianum Imper.: Quid enim honorificentius, quam ut Imperator Ecclesiae Filius esse dicatur ? quod enim dicitur, sine peccato dicitur. Joannes Papa: Si Imperator Catholicus est, (quod salva pace ipsius dicimus) Filius est, non Praesul Ecclesiae. Ceremoniale Cencii Camerarii, de Inauguratione Caesaris: Tunc surgens Dominus Papa ter quaerit ab eo, si vult esse Filius Ecclesiae: quo ter respondente, Volo, Dominus Papa dicit: Et ego te recipio ut Filium Ecclesiae: et mittit eum sub manto, et ille osculatur pectus Domini Papae: Ubi observanda formula adoptionis, et mittit eum sub manto, de quo more copiose egimus in dissert. 22. ad Joinvillam. Gregorius VII. PP. lib. 3. Epist. 11: Noverit fraternitas tua, quoniam Rogerius Comes frater Roberti Ducis Apostolicae Sedis Benedictionem et absolutionem requirit, ejusque Filius vocari et esse desiderat. Willelm. Brito lib. 8. Philipp. de Philippo Aug.: Haec Rex ut juri contraria, juris amator, Filius Ecclesiae, ob matris revocavit amorem. Vide Bertoldum ann. 1095.

Filii Ecclesiae, Clerici et Sacerdotes uni Ecclesiae addicti, apud Anastasium in Bonifacio III. et in Lege Longob. lib. 3. tit. 1. § 41. Lothar. I. 20. Parrochiani. Charta ann. 1201. ex Tabul. S. Gauger. Camerac.: Cum autem advocatus custodiae nemorum servientem apponit, ipse serviens coram Filiis ecclesiae jurare debet, quod nullum hominem aut animal arrestabit, nisi ad forefactum accipiat. Alia ann. 1231. in Chartul. Clarifont. ch. 135: In plena ecclesia de Stabulis coram Filiis ecclesiae, tam ipse pater meus quam ego ipsi ecclesiae Clarifontis in perpetuum quitavimus. Quae et de parochianis intelligi possunt. Inscript. apud Schannat. Episcop. Wormat. tom. 1. pag. 173: Anno dom. 1452. 16. Kal. Jan. ob. rever. Dom. pater frater Petrus de Gengenbach, hujus monasterii reformator, Filius conventus Argentinensis Ord. Praedicat.

Filii Familias, Fils familier, franc, legitime, in Gloss. Lat. Gall. Sangerm.

Filius Familiaris, qui adhuc sub tutela paterna est. Lit. remiss. ann. 1443. in Reg. 176. Chartoph. reg. ch. 297: Girauld Courtes, Filz familier de Guillaume Courtes de la ville de Riom, etc.

Filius Georgii. Gesta Francor. expugnant. Hierusalem sub finem: Rodbertus Flandrensis, probus Miles, inclitus, A Turcis appellatur Georgii Filius. Gualterus Terwan. in Vita sancti Caroli Comitis Flandr. de eodem Roberto cap. 5: Ob invincibilem animi constantiam, ab ipsis quoque Arabibus ac Turcis Filius Georgii scribitur appellatus.

Porro Arabes Robertum Flandrensem appellarunt Filium Georgii, non quod a S. Georgio genus traxisse existimarent, sed quod ipsum esse S. Georgium Militem inclytum, et apud Graecos eo nomine celeberrimum, existimarent. Nam Arabes, ut et Syri, Filium hominis, pro homine, Filium iniquitatis, pro iniquo dicebant, ut observat Abrahamus Ecchellensis in Hist. Arab. cap. 1. pag. 150. Vide, quae de S. Georgio observat Seldenus in Titulis honorariis. Nos etiam quaedam ad Joinvill.

Filius Giezi, Leprosus, sic dictus, quod Giezi a Deo lepra percussus fuit, uti narratur 4. Reg. 5. Georgius Christian. tom. 1. Rerum Mogunt. pag. 14. ex decima de S. Aureo lectione: Prima istius urbis moenia in campestri loco spatioso, ubi nunc est domus Filiorum Giezi, i. Leprosorum.

Filii Hernaudi, per contumeliam appellati a Pullanis, milites Christiani, qui ad Terrae sanctae tuitionem, relicta ultro patria, et pro christo exulantes, properabant, tanquam fatui et idiotae, uti narrant Jacobus de Vitriaco lib. 1. Hist. Hierosol. cap. 72. et Sanutus lib. 3. part. 8. cap. 2. et 5. Statuta Ordinis Hieros. tit. 19. de Verbor. signific. § 33: Per Filios Arnaldos intelliguntur hi, qui novissime post alios, Ordinem nostrum sunt professi, quasi tirones. Quod quidem vocabulum, quod et ipsum Gallicum est, in Terra sancta frequens et commune fuit. Nam qui illic ex patribus Christianis nati erant, Polani dicebantur, qui vero in partibus citramarinis nati eo veniebant, ab eis Filii Arnaldi vocabantur. Otto Morena in Hist. Rerum Laudensium pag. 46: Erat autem ibi ad illam obsidionem (Cremae) quaedam magna societas solummodo pauperum et egenorum insimul congregata, qui derisione Filii Arnaldi appellabantur, etc. De Pullanis agimus in hac voce. Vide supra Arnaldus.

Filius Hominis, Rusticus, qui agrum colit. Charta Guill. Cenoman. episc. ex Tabul. Major. monast.: Ita quod nec ipsi, nec haeredes eorum, aliquis miles vel burgensis, templarius vel hospitalarius, nec aliquis Filius hominis in villa vel in vineis potest facere pressorium. In alia Charta de eadem re pro Filius hominis, legitur Agrestis. Alibi, Filius hominis passim pro homine, usurpatur.

Filius Legalis, Legitimus, secundum leges natus. Chartul. Celsinian. ch. 286: Cedo ad supradictum locum in tali tenore, ut si Filium legalem habuero teneat et possideat, et post obitum suum remaneat ad locum jam supradictum; et si Filium Legalem non habuero, remaneat S. Petro, sine ullo contradicente.

Filius Major, Titulus honorarius apud Catharos seu Manichaeos ministrorum, qui veluti episcoporum vicarii erant. Examen testium ann. 1288. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. aevi col. 121: Recepit manuum impositionem in Verona in domo Catharorum...... a domino Alberto episcopo sectae de Bagnolo, et a domino Michaele, qui est Filius major in ipsa secta, et ab ipso eodem Albertino, qui et ipse erat Filius major et visitator eorum in dicta secta in Lombardia.

Filius Maritalis, Mariti Filius, naturalis et legitimus, ex legitimo thoro procreatus. Testamentum Armandi d'Alegre ann. 1263. in Chartario Casae-Dei: In primis Hugonetum Filium meum legitimum et Maritalem instituo in haeredem. Timeo ne legendum sit naturalem; tritissima quippe haec locutio, Filius naturalis et legitimus. Vide Rymerum tom. 8. pag. 177.

Filius Materialis, Ex illegitimo thoro a patre procreatus, spurius. Stat. ant. Florent. lib. 1. cap. 3. ex Cod. reg. 4621. fol. 13. r°: Nec ducet aliquis officialis forensis, aut aliquo modo retinebit in palatio aut domo suae habitationis.... aliquem Filium suum legiptimum, materialem vel naturalem.... in numero.... suorum officialium vel familiae. Ibid. lib. 5. cap. 33: Ordinatum est quod omnes et singuli legitimi et Materiales, sive Materiales tantum sive qui vulgo bastardi appellantur, etc.

Filius Matris Suae, Spurius. Mabill. tom. 5. Annal. Benedict. pag. 491. laudat Instrumentum anni 1111. quod subscribunt Herluinus paedagogus Ludovici Regis filii, Galterius Filius Matris suae.

Exstat Charta hic laudata in Chartul. Maurign. num. 90. ubi inscribitur ann. 1192. Filz de lisce nuncupatur, in Lit. remiss. ann. 1354. ex Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 181. Mauvais filz, in aliis ann. 1442. ex Reg. 176. ch. 265: Guillaume Glacon dist au suppliant: Tu es un très mauvais Filz, qui vault autant selon la coustume du pais, tu es un très mauvais fils de putain.

Filius S. Petri dicuntur potissimum Imperatores ac Principes, qui Sedi Apostolicae venerationem quamdam peculiarem impendunt, qualem filii patribus: quod pluribus observavit Nicolaus Alemannus in Dissertat. de Lateranensib. parietinis cap. 11. Domnizo lib. 2. de Vita Mathild. cap. 18: Filius esse Petri si vult Rex, atque fidelis.

Filia Petri, Dicta Mathildis Comitissa, Bonifacii Ducis relicta vidua, Gregorio VII. PP. lib. 1. Epist. 11. lib. 2. Epist. 9. et Domnizoni lib. 2. non semel. Idem cap. 3: .... Pacem putat esse futuram Filiolae Petri, Christi famulaeque fideli. Rangerius Episcopus Lucensis de eadem: Filiolae Petri violae post lilia dentur. Post Chartam ejusdem Mathildis, quae describitur a Dominico in Assertore Gallico cap. 9. habentur in originali haec verba: P. Episcopus servus servorum Dei Verdunensis Ecclesiae dilectis fratribus sal. et Apostolicam benedictionem. Quod Comitissa Mathildis dilecta Filia B. Petri Virdunensi Ecclesiae sponte dedit, nos in illud hoc nostro scripto assensum praebuimus, ac proprio sigillo designari jussimus. Ex Schedis Peirescianis. Vide Filius Ecclesiae.

Filius Poenitentialis, dicitur Sacerdotis, a quo poenitentiam quis accepit, seu cui confessus est peccata sua, qui Pater spiritualis, seu πνευματιϰός vulgo appellatur. Concilium Sarisberiense ann. 1217. cap. 9: Et cum peccans Sacerdos peccare faciat populum Dei, maxime a Filia sua spirituali et Poenitentiali se abstineat, et ab omnibus, quibus dispensaverit Ecclesiastica sacramenta: sciens, quod in detestationem tanti peccati secundum Canones et SS. Patrum statuta, 15. anni debentur, et postea detrusio in Monasterio. Constitutiones Synodales Episcopi anonymi ann. 1237. tom. 2. Concil Angl.: Maxime autem a Filia sua Poenitentiali se contineat, etc.

Filius Spiritualis, Eadem notione. Concil. Dalmaticum ann. 1199. cap. 4: Districtius inhibemus, ne aliquis Sacerdos filii sui vel Filiae Spiritalis privatam confessionem alicui revelare praesumat. Alias

Filius Spiritualis ejus dicitur, a quo in baptismo exceptus est. Inscriptio Christiana apud Seldenum ad Marmora Arundel.: ΙΩΑΝΝΗϹ ΡΟϒΦΙΝΟϒ ϹΜϒΡ-ΝΑΙΟϹ ϹϒΜΒΟΛΑΙΟΓΡ.... ΔΩΡΗΣΑΜΗ ΤΟΚΗΠΙΟΝ ΤΟϒΤΟ ΘΕΟΔΩΡΩ ΤΩ ΕΜΩ ΓΝΕΕΚΓΟΝΩ ┼ ΚΑΙ ΠΝΕϒΜΑΤΙΚΩ ┼ ϒΙΩ Vide Filiolus.

Filius Spiritualis, Adoptatus. Vetus Scheda apud Baluzium in Append. ad Capitul. num. 88: Avunculo, qui eum in Spiritalis Filii vicem susceperat. Vide Adoptio, et Oct. Ferrarium in Figliol d'anima.

Filius Tonitrui, dictus S. Joannes Evangelista. Rupertus lib. 4. de Divin. Offic. cap. 22. de S. Joann. Evang.: Hic Tonitrus Firmamenti, opera manuum ejus annuntians, qui verba coelorum eloquentium in fines terrae fecit audiri, scilicet quod Verbum Deus, Deus absconditus, in sole posuit tabernaculum suum, etc. Theophanes Cerameus Homil. 48: Ὁ μεγαλόφωνος ὑιὸς τῆν βροντῆς. Vide Notas nostras ad Alexiad.