Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FINIS

FINIS, est Judicialis illa transactio, qua quis ad majorem facti auctoritatem coram Justitiariis Reges terras vel tenementum ad alium transfert, et eorum subscriptionibus firmat. Bractoni lib. 5. tract. 5. cap. 28: Finis ideo dicitur finalis concordia, quia imponit finem litibus, et est exceptio peremptoria. Glanvilla lib. 8. cap. 1: Finis est amicabilis compositio, et finalis concordia ex consensu et licentia Domini Regis, vel ejus Justitiariorum. Vide eumd. cap. 3. Brompton. pag. 1103. Cowellum lib. 1. tit. 21. lib. 2. tit. 13. Skenaeum de Verbor. significat. et Spelmannum in Freda, et Finis. Quaerela de Fine facto in Curia non observato, pertinet ad Vicecomitum jurisdictionem, in Regiam Majest. lib. 1. cap. 3. § 3. Charta Johan. Regis Angl. in Lib. nigro Scaccarii pag. 383: Post triduum vero poenituit illum Finis illius, et dixit, quod Finem illum tenere non potuit. Huc spectat proverbium, quod habetur in Consuetudine Perticensi art. 61: Quand argent faut, Finaison nulle, i. Cum deficit pecunia, nullus Finis, seu nulla et irrita compositio.

Conventio, pactum. Charta ann. 1130. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 452: Finem aut societatem ullam cum eo vel cum ea non habebo.

Finatio, Compositio, conventio. Charta permutationis ann. 1253. et Chartular. Meld.: De hujusmodi autem Finatione habent dicti homines litteras nostras et litteras Capituli Meldensis.

Finem Facere, Componere de lite, de crimine, vel de alia qualibet re. Liber census et debitorum Bigorrae, fol. 14: Descriptio concordiae Sancii de Labarta, quam habuit cum domino suo Centullo Comite de Bigorra, quando se in captionem Comitis misit, et guerram suam Diffinivit, et Comiti dedit fidem suam, etc. Fol. 15: Postea Raymondus Garsias Fecit Finem cum Comite tali pacto, etc. Litterae Edwardi Angl. Regis ann. 1294. apud Rymerum tom. 2. pag. 650: Sciatis quod assignavimus vos... ad recipiendum Fines vice nostra ab Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus et caeteris viris Religiosis, personis Ecclesiasticis, Dominabus, Viduis et aliis mulieribus quibuscumque, ac etiam ab aliis, a quibus Fines hujusmodi recipiendos videritis, et qui Fines nobiscum Facere voluerint pro servitio, quod nobis debent, et facere tenentur in instanti expeditione nostri Vasconiae. Et pag. 923. in Litteris anni 1303: Volentes tamen ipsorum Praelatorum, Religiosorum, Mulierum ac aliorum, qui ad arma minus potentes.... existunt, parcere gratiose... publice proclamari facias, quod ipsi Praelati, Religiosi, Mulieres, qui servitium suum nobis debent, et Finem pro eodem servitio nobiscum Facere voluerint, veniant coram Thesaurario et Baronibus nostris... ad Faciendum Finem nobiscum pro servitio suo praedicto, et ad eundem Finem, videlicet viginti librarum pro feodo unius Militis, nobis idem in eodem crastino solvendo; alioquin quod sint ad nos cum equis et armis, etc. Similia legere est pag. 237. Vide Chron. Besuense pag. 688. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 53. Matth. Paris pag. 501. 586. Regiam Majestatem lib. 1. cap. 3. 27. lib. 4. cap. 18. Fletam lib. 2. cap. 7. § 3. Thom. Walsingham. pag. 180. Catellum in Hist. Comit. Tolosae pag. 229. Marcam in Hist. Beneharn. lib. 4. cap. 5. n. 2. etc.

Finem Facere, Litem intentatam dimittere. Charta ann. 1128. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 446: Facio tibi G. Montispessulani plenarium Finem sine tuo inganno. Similiter ego G. Montispessulani facio tibi comiti Bernardo plenarium Finem de omnibus querimoniis et petitionibus, quos ego adversus te B. comitem faciebam et facere aliquo modo poteram.

Finire, Eadem notione, apud Roger. Hoveden. pag. 783: Inquirendum est etiam, quae viduae non Finierunt pro se maritandis, et finis capiatur ad opus Domini Regis. Brompton. pag. 1105: Quando Rex Scotiae cum Domino Rege Finivit.

Capere Finem vel mercedem, in Fleta lib. 2. cap. 41. § 25. 44. Inquisitiones de forisfacturis forestar. in Additam. ad Matth. Paris art. 21: Item inquirendum est..... qui Justiciarii Finem ceperint de forestariis, ut ponerentur in ballivis suis forestarii, ut permitterent ipsos esse in balliva forestae sub ipsis, ad damnum Domini Regis, etc. Ii, qui pactum inierunt cum forestariis, aut ab iis pecuniam acceperunt.

Finem Levare et prosequi dicitur in jus de re aliqua vocatus, cum causae suae agnito defectu, a judicibus concordandi licentiam impetrat, pactumque, quod cum actore super controversia init, coram eisdem judicibus recognoscit. Ita Finem levare apud Anglos, idem fere est, quod apud nos, Passer sentence de condamnation. Statutum de finibus levatis editum ann. 27. Edw. I. cap. 1: Quia Fines in Curia nostra levati finem litibus debent imponere, et ideo Fines vocantur, maxime cum post duellum et magnam assisam in suo casu ultionum locum finalem teneant in perpetuum, etc. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 25: Concesserunt cuidam Richardo Comiti Gloucestriae per Finem inde Levatum...... unum messuagium, etc... similiter Nigellus de Mandeuil, hoc idem fecit per Finem inde Levatum coram eisdem Justitiariis, et eodem anno, et concessit tres carrucatas terrae, etc. Et pag. 325: Sciendum est, quod cum Johannes de Breus pervenit ad aetatem, quidam Levatus fuit in Curia Regis inter ipsum et Reginaldum avunculum suum, per quem omnes terrae hic nominatae remansere D. Reginaldo et haeredibus, etc. Denique pag. 557. Finis Levatus dicitur esse Finalis concordia. Laudatur ab Edw. Cocko ad Littleton. sect. 183. Statutum de modo levandi fines. Vide Christophorum de Sancto Germano in Dial. de Fundamentis Legum Anglic. cap. 23. pag. 69.

Fine Canonico terminare controversiam, apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. col. 342.

Finis, etiam dicitur pecunia Regi persoluta, pro licentia transferendi praedia: Anglis the kynges sylver, i. argentum Regis. Spelm. Vide superius Finem facere.

Finis, Pacta summa pecuniae, quae ineundorum praediorum causa vel domino persolvitur a native tenente, vel elocanti a conductore, olim Gersima dicta. Spelm.

Finis praeterea est mulcta gravior, gravioribus delictis, vel a Rege et Magistratu imposita, vel a domino manerii: Saxonibus, Wita major. Nam quae levioribus impingebatur, Wita simpliciter, et Amerciamentum dicitur, quae gravissimis, Redemptio. Cowell. lib. 4. tit. 16. § 37. et Spelman. Finibus pro ictibus, effusione sanguinis, etc. apud Rymerum tom. 7. pag. 117.

Gualt. Hemingf. de Gest. Eduardi III. reg. Angl. ad ann. 1340. pag. 319: Pro hac autem concessione remisit dominus rex et condonavit omnia catalla felonum et fugitivorum, evasiones incarceratorum, Fines, exitus, forisfactiones et amerciamenta murdrorum.

Finem Habere. Leo Ost. lib. 3. cap. 48. (al. 50.): Quod illi cognoscentes, et malum timentes, acceperunt consilium intra se, ut si quo modo possent, foedus cum Henrico Imperatore componerent, dicentes: Nullum ulterius ab eo Finem habebimus, sed junctus Romanis,... omnes nos de partibus illis expellet. Phrasis Gallica: Nous n'aurons pas de fin avec lui, id est, nulla deinceps nobis cum illo erit conventio, nisi, etc.

Finire, Componere. Edictum Rotharis Regis Longobard. tit. 44. § 33. 127.: Omnes vero plagae aut feritae.... quae evenerint per hunc tenorem, sicut supra decretum est, Finiantur, id est, componantur. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 70: Qui pacem facit cum aliquo de vulnere vel malo, quod inflixerit, distincte cum testibus et gratuita parentum ejus unanimitate Finiat, ut ei scilicet sic non requiratur ab ingenitis, etc.

Item dimittere, quasi per compositionem. Vetus Charta apud Guichenonum in Probat. Hist. Bressensis pag. 8: Notum..... quod Udalricus dominus de Balgiaco reddidit, et reliquit, et Finivit pro salute animae suae... omnes consuetudines et prenditiones, etc. Notitia ann. 1103. apud eumdem in Bibl. Sebusiana Cent. 2. cap. 19: Existimans, se posse quasdam ibi malas consuetudines exercere, quas Berardus ille in vita sua Finierat. Infra: Contestans, ne aliquis de progenie sua, quod Finierat ipse, praesumeret appetere, etc.

Diffinire, Eadem notione. Charta Bernardi Vicecomitis Carcassonae ann. 1108: Et solvo et Diffinio Domino Deo et sanctae Mariae de Grassa totum hoc, quod habeo, etc. Vide Michaelem del Molino in Repertorio Foror. Aragon. in voce Diffinimentum, et Observantias Regni Aragon. lib. 8. tit. de Homicidio § 12.