Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FINIS

FINIS,⁴ Idem quod, Terminus, de qua voce infra, pagus, regio certis finibus limitata ac circumscripta. Chronicon Besuense pag. 523: Vendiderunt etiam et alias suas res, sitas in Fine Vendourensi, et in Fine Pontensi, et in Fine Lulensi, etc. Pag. 516: Quae sunt sitae in ipso pago, et in Fine Lucensi, seu in ipsa villa Luco. Pag. 531: Similiter dedit in ipsa Fine jornalem unum, et in alia Fine, quae dicitur Campaniae, dedit jornales duos. Vide Formul. 37. ex Baluzianis initio, praeterea Nicolaum Bergerium de Itinerib. Romanis pag. 492. Salmasium ad Hist. August. et Guerard. Indic. Gener. ad Irminon. Polyptych.

Fines Librorum. Sentent. de scolarib. Mogunt. ann. 1191. apud Guden. cod. Diplom. tom. 1. pag. 299: Quicumque scolares gratis essent in pane dominorum, nichil deberent in scolis, nisi justitiam scolasticam; item imnutiones, Fines Librorum et pennas. Forte Pecunia persoluta pro libris.

Ad Finem quod, Gall. Afin que, Ut, quo, in Legibus Palatinis Jacobi II. Regis Majoric. inter Acta SS. Junii tom. 3. pag. lxiii. apud Rymer. tom. 8. pag. 425. et alibi. Ad Fines consilium celebrandi, aut pro aliis affariis, in Aresto Parlamenti Tolos. ann. 1498.

Ad Fines, Gall. Afin, Propterea ut. Charta ann. 1507. inter Probat. tom. 4. Hist. Nem. pag. 87. col. 2: Tunicam praedictam ad Fines illam visitandi et palpandi eisdem expertis et probis praedictis tradidit.