Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FIRMITAS

FIRMITAS, Securitas data alicui, Asseurance, Seureté, ἀσφάλεια. Annales Franc. Bertin. ann. 864: Quem pater e vestigio insequens sub Firmitatum conditionem ad se venire facit, et ei honores donat. Capitul. Caroli C. tit. 16. cap. 15: Et si adhuc dubitatis, et aliam Firmitatem quaeritis, etc. Adde tit. 27. cap. 3. 8. tit. 36. cap. ult. Charta ann. 1038. ex Archivo S. Victoris Massil.: Funditus perpetualiter subnixa Firmitate roboramus, donamus, tam in fevo quam in alode. Litterae ann. 1303. tom. 1. Histor. Dalphin. pag. 203: Solvatis... videlicet duo millia librarum in annum praesentem, et postea de anno in annum tria millia librarum usque ad plenam satisfactionem dictorum viginti millium librarum, prout in Firmitatibus, quas a nobis habet super hoc dictus Marchio, continetur, nam super iis Firmitates validas a Dalphino et D. Johanne ejus primogenito filiis nostris habemus.