Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FIRMITAS

FIRMITAS,² Pactum. Capitul. Caroli C. tit. 21. cap. 1: Quia necesse erat, ut inter nos Firmitas facta fuisset secundum Dei voluntatem. Cap. 3: In illa Firmitate, quam ego cum patre suo... feci. Ita tit. 23. cap. 7. tit. 26. cap. 1: Chartae Firmitas. Chronica Augustensis ann. 1059: Seditio inter Hainricum Augustae Episcopum et Diepoldum Comitem pro Comitatu ad altare S. Mariae per cartae Firmitatem tradito. Firmitatem facere per chartam, Leg. Alemann. cap. 1. § 1. 2. Vide Hincmar. Annal. ad ann. 866. et ad ann. 869. Pertz. pag. 471. lin. 40. et pag. 485. lin. 15.