Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FIRMITAS

FIRMITAS,³ Privilegium, emunitas, praeceptum, quod scilicet perpetuam obtinet Firmitatem, ut est apud Marculfum lib. 1. form. 1. et alibi passim. Ratbertus de Casibus S. Galli cap. 5: Hortatus est eos, ut per aliquem fidum hominem eandem Firmitatis cartam domno Imperatori dirigerent. Supra, emunitatis praeceptum dicitur. Adde cap. 8. Theodorus Campedonensis de S. Magno cap. 25: Dedit ei totum ipsum saltum cum marcha Firmitatis, quae in epistola sua fecit conscribi. Et mox: Et ne quisquam ex successoribus ejus tanti obsisteret boni, fecit conscribi suae Firmitatis epistolam, etc. Walafridus Strabus de Vita S. Galli cap. 21: Jussit fieri conscriptionem Firmitatis, etc. Epistola Firmitatis, in Lege Aleman. tit. 2. Occurrit passim in Lege Longob. lib. 3. tit. 8. § 2. Ludov. Pii 31. apud Aimoin. lib. 4. Hist. Franc. cap. 62. Babolenum in Vita S. Germani Abb. Mart. n. 8. Aribonem in Vita S. Corbiniani cap. 29. etc.