Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FIRMITAS

FIRMITAS,⁴ Munitio, Castrum undique firmatum seu clausum: Fermeté, in Consuetud. Calvimontensi art. 8. Gloss. MS. Regium Cod. 1197: Munitiones, Firmitates. Annales Francorum Loiselliani ann. 776: Et nimia festinatione Saxonum casas seu Firmitates subito introivit. Diploma Ludovici VII. ann. 1146. tom. 2. Gall. Christ. inter Instrum. col. 231: Episcopus autem... nobis et successoribus nostris et regno fidelitatem juravit, et universas Firmitates ac fortalitia civitatis quoties ad Podium veniremus ad voluntatis nostrae praeceptum se redditurum nobis firmavit. Instrum. ann. 1215. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 843: Ego Odo Dux Burgundiae, notum facimus universis, quod si Comes Nivernensis apud Grisolias voluerit facere Firmitatem, etc. Notitia Anonymi ann. circ. 1229. ex 2°. Chartul. Campaniae apud D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. 736: In castro Chableiae quod Clastrum vocatur, D. Noerii nullam prorsus habet justitiam, nec in muris, nec in fossatis, nec in tota Firmitate. Occurrit praeterea apud Ethelwerdum lib. 4. cap. 3. pag. 845. Henricum Huntindon. lib. 8. pag. 372. 373. Adonem Viennensem in Chronico, Ordericum Vital. lib. 9. pag. 738. Matth. Paris. pag. 53. 65. Joann. Brompton. pag. 993. 1039. in Chron. Besuensi pag. 556. in Historia Episcopor. Autisiod. cap. 53. in Annalib. Francor. Bertinianis pag. 221. in Epist. 61. ex Francicis tom. 4. Hist. Franc. etc. Philippus Mouskes in Henrico I: Li ot tolu par sa gierre Et ses castiaus et ses cités, Et ses bours et ses Fermetés. Idem in Chilperico: Castiaus saisi, cités, Bours et viles, et Fermetez., MS.: Onques ne pot garir Chastiaus ne Fermetez. Infra: C'est une Fermeté, qui moult est redoutée., MS.: Riches est li sires, qui a tel Fermeté. Alibi: Donjon, ne marche, recet, ne Fermeté., MS.: Tant vos donrai chastiax et Fermetez, De mon Royaume serés Sires clamez., MS.: Et dis chastiaux et autant Fermetez., MS.: Et saisirois toutes vos Fermetez. Hinc diminutivum Ferté, quo nomine donantur etiamnum complura in Gallia castra. Le Roman de Guillaume au courtnez MS.: Por l'amor Dieu qui oncques ne menti, Guillaume prist Orenge, la tor et la Fierté. : Le Siege a mis environ la Ferté. : Je vous croistrai forment vos heritez, De deux chastiaux, et de quatre Fertez.

Firmitas, Urbis vel castri ambitus, vulgo Enceinte, Fermeture, in Ch. ann. 1460. ex Chartul. Latiniac. fol. 75.