Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FIRMITAS

FIRMITAS,⁶ Fides sacramento firmata. Capitul. Caroli C. tit. 32. apud Baluz. tom. 2. Capitul. col. 146: Firmitas autem quam a praedictis hominibus missi nostri debent recipere, ista est; De ista die inante Karoli, Hludouvici imperatoris filii, regnum illi non forconsiliabo neque werribo. Sic me Deus adjuvet et istae sanctae reliquiae. Vide Firmitas, 1. et 2.