Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FISTULA

FISTULA,² Morbi species, quae Westphalis die pistelen dicitur, sive defluxiones humorum. Vita B. Godefridi Cappenbergensis num. 26: Fuit Sacerdos quidam,.... quem Fistulae per multos dies adeo debilitaverant, quod vix moveri potuit. Vide Jo. Cratonem ad Dioscoridis lib. 2. Parabil. cap. 208.

Mirac. MSS. Urbani PP. V.: Fistula in oculo taliter grossum et inflammatum, in quo supervenerunt vermes, et jam offuscaverant visum. Flestre, in Mirac. S. Ludov. edit. reg. pag. 391. et 408.

Notum est a Medicis antiquis hodiernisque Fistulas appellari ulcera angusta, callosa et sinuosa. Horum meminere Cornel. Nepos, Plinius et alii, qui ipso Fistulae vocabulo usi fuerunt non semel. Hinc Joan. de Janua: Fistula etiam dicitur quaedam infirmitas; unde Fistulatus, Fistulosus, qui Fistulam illam patitur. Fistula, Une grief maladie, Lat. Gall. Sangerm. Vide Fistulatus.

Infistulatus, hoc morbo laborans, apud Conradum Marpurgensem de Miraculis S. Elisabeth pag. 281. 292.