Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FLAGELLATIO

FLAGELLATIO, Inter poenas crebro occurrit, etiam apud inferioris aevi Scriptores.

Flagellari Nudus ad palum coram populo, in Concilio Francoford. ann. 794. cap. 5. al. 3.

Extensis flagella infligebatur: hinc formula frequens in Lege Wisigoth. et in Lege Bajw. tit. 11. cap. 4. § 3: Flagella publice extensus accipiat. Super scamnum tensus, in Lege Salica tit 42. § 1. Lactantius lib. de Mortibus Persecutor. num. 21: Si quis esset verberandus, defixi in stabulo pali quatuor stabant, ad quos nullus unquam servus distendi solebat. Martyrium S. Niconis num. 18: Κελεύεται αὐτοὺς τεθέντας βουνεύροις ὠμοῖς πλήττεσθαι αὐτῶν σάρϰας. Gregorius in Vita S. Basilii Jun. num. 4: Κελεύει ἐϰταθέντας ὑπὸ τεσσάρων βουνεύροις τύπτεσθαι. Denique Theodorus Iconiensis Episcop. de SS. Cyrico et Julitta: Ταύτην δὲ σϰηματισθεῖσαν ϰαὶ τανυσθεῖσαν ὠμοῖς νευροῖς ἀφειδῶς τύπτεσθαι ἐπέτρεψεν. Designabat vero sententia numerum verborum, ut habent Concilium Narbonense ann. 589. cap. 4. Concil. Toletan. XVI. cap. 2. Lex Wisigoth. lib. 2. tit. 1. § 7. 8. 11. et alibi passim. Lex Burgund. tit. 4. et 83. § 2. Lex Salica tit. 13. Lex Bajwar. Speculum Saxon. lib. 3. art. 16. Charta Aldegastri, filii Sylonis Regis Ovetensis, ann. 781. apud Sandovallium, Cedrenus pag. 536. Harmenopulus lib. 6. tit. 3. § 1. Chartae variae apud Doubletum pag. 661. 697. 736. etc. Vide Acropolitam. cap. 73. Cyprianus in Vita S. Caesarii Arelatensis: Solebat vero Sanctus id accurate observare ut nemo ex illis, qui ipsi parebant, sive illi servi essent, sive ingenui, si pro culpa flagellandi essent, amplius 39. ictibus ferirentur; si quis vero in gravi culpa deprehensus esset, permittebat quidem, ut post dies paucos iterum vapularet, sed paucis. Contestabatur Ecclesiae praefectos, si quis juberet quempiam diutius flagellari, et ea verbera illi mortem afferrent, ut is homicidii reum se sciret.

Nullam porro infamiae notam viris liberis et ingenuis inurebat flagellationis poena, uti disertim testatur Concilium Toletan. XIII. can. 2: Qui etiam, si pro culpis minimis, ut assolet, flagellorum ictibus a Principe verberentur, non tamen ex hoc, aut testimonium amissuri sunt, aut rebus sibi debitis privabuntur. Lex Wisigoth. lib. 2. tit. 1. § 18: Ita ut ei flagellorum ista corrreptio non inducat infamiae. Adde § 33. lib. 3. tit. 4. § 10. Vide Grimm. Antiq. Juris German. pag. 703.

Hinc flagellationem inter correptiones quibus maritus uxorem suam corrigere poterat, recensitam fuisse colligitur ex Epist. Rhabani Abb. Fuldensis apud Baluz. in Append. ad Capitul. num. 8: Primum ergo quaesitum est quale judicium ille sustinere debeat qui, Flagellando uxorem suam, duos filios suos in partu occidit... Ubi liquido patet quod propter immoderatam correptionem in crimen cecidit paricidii.

Inter poenas, quae a confessoribus infligebantur poenitentibus, recensetur apud scriptores medii aevi haud infrequenter. Vita S. Walth. tom. 1. Aug. pag. 258. col. 2: Quoties etiam, ut assolet, aliqua volatilis vel umbratilis mundanae vanitatis cogitatio cordi irrepsisset;..... non patiebatur, ut ita dicam, moram momentaneam transire, quin curreret ad confessionis sanativum remedium, et virgis exponeret dorsum. Si vero confessor ejus pietate ductus illud corpus innocentissimum virgis mitius percuteret, ipse in virtute obedientiae praecipere districtius consuevit, ut non parceret oculus ejus aut manus in eum, donec aliquoties sanguinem eliceret. Ad quem locum docti Editores ex Manrique in Annal. Cisterc. ann. 1147. cap. 16. haec adnotant: Verum quod ait, consuetum S. Virum currere ad confessionem, et virgis vapulandum dorsum exponere, sciat lector, in more nostris patribus, non aliter audire confessores, quam denudatis dorsis poenitentium, virgis, quamdiu absolverentur, percutiendum; idque post matutinalem Missam commune cunctis; extra id tempus aliquando etiam fiebat. Vide Disciplina et Scoprae.

In Capit. 2. et 4. Caroli M. ann. 805. cap. 10. adjutores conspiratorum se invicem flagellare, et sibi nares praecidere jubentur.

Duplex autem fuit fustigatio: alia cum fuste, alia cum virgis. Vide Dig. lib. 48. tit. 19. fr. 10. Utriusque meminit Edictum Pistense cap. 15: Constituimus fidelium nostrorum consensu atque consilio, ut quorumcumque coloni et servi pro hoc convicti, non cum grossa fuste, sed nudi cum virgis vapulent. In fustigatione cum fuste, numerabantur ictus: unde in Edicto Caroli C. in Carisiaco ann. 861. cap. 5. virgae minutae opponuntur ictibus: Et aut ictibus, prout viderit competere, aut minutis virgis cum ratione et discretione illum, qui denarium bonum rejecit, castiget. Idem Edictum Pistense cap. 16: Si servus vel colonus, nudus cum virgis vapulet. Cap. 20: Insuper et virgis nudo corpore vapulet. Cap. 23 et 24: Nudus cum virgis flagelletur. Virgarum verbera, inter canonicas castigationes recensent etiam Augustinus Ep. 159. et Gregorius M. lib. 9. Epist. 67.