Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FLAGELLATIO

FLAGELLATIO,² Tritura frumenti. Chartularium S. Vincentii Cenoman. f. 115: Dicti Monachi dicto Presbytero..... tertiam partem tractus decimarum tam bladi quam vini, et tertiam partem palearum et medietatem in Flagellatione in perpetuum concesserunt possidere. Rursum occurrit f. 129. Vide Flagellum 1.