Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FLAGELLUM

FLAGELLUM, quo frumentum teritur, vulgo Fleau. S. Hieronymus in cap. 28. Esaiae: Sed virga excutiuntur et baculo, quae vulgo Flagella dicuntur. Translatio S. Joann. Reomaensis n. 9: Repente in cenaculo assurgit, Flagellum excussorium rapit, passimque interdicto noctis spatio excutere, velut in area coepit. Vita S. Ermelandi Abb.: Flagellum accipiens, in aream, annonam trituraturus, ingreditur. Occurrit praeterea in Chronico Andrensi pag. 666. MS.: Qui porte tinel, qui porte hache, Qui Flaiel et baston d'espines. Perceval apud Borellum: Fourche, ou Flael, ou pic, ou mare. Vide Fustis.

Flageau, in Lit. remiss. ann. 1478. ex Reg. 205. Chartoph. reg. ch. 107: Ung Flageau, duquel il battoit son blé, etc.