Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FLAGELLUM

FLAGELLUM,² Reda, quadriga, quae scilicet ab auriga flagellum tenente regitur. Lex 5. Cod. Th. de Curiosis (6, 29.): Per singulas redas, id est, quas Quadrigas, vel Flagella appellant. Ut porro Rhedae Flagella dicebantur, ita vice versa rhedae dicta flagella: siquidem ita emendare liceat in Vita S. Nicolai Studitae pag. 912: Κελεύει τούτου ϰαὶ τά τε τῶν βραχιόνων, ϰαὶ τῶν ὠλένων ταῖς λεγομέναις ῥέδαις μαστίζεσθαι. Ubi edit. ῥέϰαίς. Vide Rheda. Bene se habere ῥέϰαις docet Cangius in Glossar. med. Graecit. voce Ρέϰα, col. 1287.